Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása III.; C sorozat 4. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)
Sopron vármegye leírása
descriptio Castrum u > quod olim vocabant, iam interior [p. 51] vrbs, dicitur. moenium et Cingitur muris tribus, sex passuum spatio, inter se distantibus. portai um. Modus altitudinis variat; extero, vix cubitos quinque adsurgente; altius paullum medio, quorum vtrique, tertius praeminet. Munimenta, quibus distinguuntur, moenia, intermedio muro, pedes aliquotsunt altiora; quorum duo antiquissima,i?o«w3ras iam adscripsimus; tertium illud, idemque maximum, annus quartus et decimus, post millesimum sexcentesimum, consule Laknero, addidit. Viginti septem annis postea, exstructum est aliud, cui a D. Georgio v)lu nomen. reliqua cum muris coeperunt. Porta, quam anteriorem vocant, tripartito aditu, a septentrione, reciuditur. Primum, A. MDCXCVII. factum esse inscriptio, quae adhuc legitur, indicit: aVgVstlssIMo LeopoLDo patrl patrlae, plo, IVstro, benlgno, elVsqVe gnato, Iosepho I. orbls et Vrbls Sopronlensls soLatlo, poslta. Sed magistratus quoque, ad quos aedificandi cura adtinuit, vtroque latere inscriptionis adnotati leguntur; dextro scilicet: LVDOVICO PlUSMANNO CONSVLE; sinistro autem: MATTHIA STRAVSSIO QVAESTORE. Alter aditus, cauerna, ponte versatili strata, a priori distinguitur. Cuius ortum itidem epigraphe ostendit: SERENISSIMO ET POTENTISSIMO DD. FERDINANDO IV. BOHEMIAE REGE, ET ARCHIDVCE AVSTRIAE IN REGEM HVNGARIAE FELICITER CORONATO, ANNO SALVTIS REPARATAE MDCXLVII. HAEC PORTA DESTRVCTA ET SOLIDO OPERE EXSTRVCTA. "•' Ita vocauit FROUCHIVS Lib. i. Viat. Part. post. p. 292. frustra reprehensus a Zailero. p. 196. nam ita et diplomata vocant, et scriptores Rerum Hungar. passim. vj Die Georgen-Bastey A. MDCXXXI. exaedificatum.