Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)
SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA
Traditur a Caesare Weissbriachio: redunitur sub Coruino, Hungariae: iterumque redditur a Wladislao, Caesari Maximiliano, pacificatione Pisoniensi. Post Weissbriachios, adhaesit in Austriacorutn potestate, Frakno: VII. Suo hoc iure vsus FRIDERICVS, arces, quae permissae sibi ex nuperae pacis legibus, fuerant, Henrico Christophoro Weissbriach, iusto pretio, iis tamen conditionibus vendidit, ne pacificationi contraiuisse iure possit argui. In his erat Frakno, seu Forchtnstain, vltra seculum a Weissbriachiis, cum omni dominatione, possessum. MATTHIAS interim, vti fuit regni commodorum longe omnium studiosissimus, Weissbriachio, regiis artibus partim, partim belli metu, in suas partes adducto, atque Friderico, vita decedente, Frakno, Ferream Ciuitatem et Kobeistorf cum Hungaria postliminio reduniuit, ideoque Weissbriachum Supremi Comitis Semproniensis axiomate, augustali vsus liberalitate, donauit. Ergo, dum regni habenas, post MATTHIAM capesseret WLADISLAVS, in castris Hungariae, tametsi possessae a Weissbriachiis, arces eae, ditionesque censebantur. Quas tamen Wladisiaus, pace cum MAXIMILIANO Caesare anno MCCCCXCI. Posonii, die Funae,postfestum S. Teonhardi conciliata, Imperatori reddere cogebatur. Adscribam, ex pacificatoriis tabulis, sanctionem huc adtinentem: Ouantumpertinet ad castra et oppida, intra fines regni Hungariae constituta, videlicet Ferream ciuitatem, Forchtenstein, Kobelstorf, Hornstein, Rohonc^ seu Rechnit^, Guns, Perstein, et alia loca, quae ante beilum quondam regis Matthiae fuerunt in manibus Sacrae imperialis maiestatis: conuentum est, quod ea loca omnia, praeter Rechnitz, cum suis pertinentiis antiquis (quod imperiaiis celsitudo de gratia speciaii D. Wilhelmo Paumkircher, iuxta suae Maiestatis litteras donauit) debeant apudsuam maiesta[p. H7g]tem remanere, secundum vim ettenoremprioris inscriptionis, et concordiae, tempore praefati regisMATTHi AE, cum imperiali maiestate factae. Sed quoniam ferrea ciuitas, et Forchtenstein, et Kobelsdotf vsque hodie in manibus D. regis Wladislai, aut suorum subditorum habentur, conclusum est, quod ea ioca, cum suispertinentiis idem D. rex Wladislaus, ad manus caesareas, infra hinc, et inde S. Gertrudis proxime venturam, quae est decima septima Martii anni nonagesimi secundi, consignare debebit: retentis tamen omnibus conditionibus, circa ea loca, in priori tractatu notatis in suo rigore: praesertim in facto impositionis super hominibus illorum locorum ob generalepassagium, pro defensione regni; et iurium et exercitii iurisdictionis pertinentis ad ecclesiam lauriensem, aut alias ecclesias regni. cetera. bJ ad hunc ergo modum, arx Frakno, siue Forchtnstein, in Austriacorum potestatem, iterum iterumque recidit. VIII. Euenit interim, vt exeunte seculo XV. gens Weisbriachorum, toto, dum floreret, tempore, Supremorum Comitum prouinciae Semproniensis dignitate perfuncta, penitus emoreretur. Putasses, tunc futurum, vt vindicetur tandem ex alienigenarum potestate, Frakno, et, qua in eadem fortuna haerebant, arces, et dynastiae reB) SAMBVCI Appendice Rerum Hungaricarum. Adde BONFIN. p. 746, 26. quas quidem pacis conditiones, sartas haberi et tunc volebant Status ac Ordines, cum de redintegrando regno, maxime essent solliciti. FERDINANDl I. Dec. xi. Art. LXlll.