Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)
SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA
caluariae situs <et substructio:> 10 reliquus agri babitus: aqua dulcis ac limpida, vario piscium generi, et recessus praebet, et alimenta. Innatant anates quoque, et anseres rarioris seminii, cignorum item harae, aquis ita sunt vicinae, vt pro cubitu, exire ad nidos, iterumque redire possint ad solitos natatus. Ipse praetorii situs, erecta est positione, fruiturque adspectu laeto. Ciuitatem respicit ad orientem; ad septemtrionem, viuaria, variis offerta animalibus; inde hortos et vineas, montesque, molli decliuitate, arci se insinuantes. In occasum villae subiacent rusticae, et fructuariae, inde horti et suburbia. Vbi, cum multa occurrunt, quae spectantifp. 116.]um ex arce oculos pascant, tum in primis collis ille Caluariae, tanti artificii, vt e longe disiunctis regionibus, haud pauci confluant, qui eundem, maxima religione, admirentur. Pulcherrime adtollitur in petrae factus similitudinem, in quam, vno aditu gradus cochleae adscendit. Hinc et illinc specus occurrunt, scitissime colli petroso impressae. In his, memoria PASSIONIS D. N. IESV CHRISTI, viuo quasi statuarum monimento adseruatur. 11 In summo cacumine, sacellum est, splendide satis instructum, vbi effigies B. MARIAE Virginis, arae superimposita, renitescit. Ad radicem monticuli, prope arcem, statuae se obiiciunt, Romanorum Imperatoribus consecratae. In meridiem procurrunt luci, et campestris positio, quam itidem, statuae ornant iusto ordine, vtroque viae latere, vsque ad Volkam amniculum depositae. Mola hic, riuo est superinstructa, non habitaculis modo, miro depictis artificio, sed viuariis etiam, auiariisque diuersarum specierum amoenea. Ita se arx Kis-Mdrton, habct hodieque. §. IV. II. ARX SZARVKO, seu HORNSTEIN. Szaruko Arx siue Hornstcin: eius positus sublimis: bodie rudiis deforme: fuit olim in pignore Austriacorum: est in ditioneprincipis Eszterhazii: Haud procul ab arce Kismdrton, altera, trans montem, visitur, quam Germani, HORNSTEIN, Hungari SZARVKO vocant, quia eo loco insedit, quem accolae, cornu petrae, ore suo nominarunt. Situs loci rarae amoenitatis est, hinc montibus, vinetis illinc, isthinc lucis, nemoribusque, decorus. Radices montis l^aita subluit. Adde, sublimem positum, ex quo totius Austriae inferioris adspectu perfrui possis. Praeclarum olim arcem fuisse, testantur adhuc rudera. Nihil enim praeter dirutos parietes, et vestigia munimenti nobilioris, quidquam superest. Diu olim, ex pignore, ad Austriam pertinuit. Recuperatam postea, et publicis comitiis, Hungariae adsertam; Archiepiscopus Strigoniensis primum, inde Nico/aus Hs^terhd^j, perenni iure, suam fecit. Radicibus arcis vicus cognominis adsedit. [p. 117a]