Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)
SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA
fenestra, in partem sinistram, Eudouicum Estoras, Paulli filium ostentat, qui, BELA, et SALOMONE, regnantibus, strenuus belli dux, in obsidione Taurinensi A. MLXX. occubuit. Sequitur, Nicoiai Estoras simulacrum, ducis, LADISLAI regis, circiter annum MXC. cum symbolo: VBI HONOS, IBI ONVS. Post hunc sinistrorsum, in tertia fenestra, Demetrii Eursi, Bani Temesvariensis, regis BELAE cubicularii, imago: dextrorsum vero Emerici Estoras, qui in Aegypto, cum Damiata vrbs expugnaretur, A. MCCXIIX. sanguinem vitamque profudit, cuius symbolum: TVIS INVIGILES. In fenestra quarta, facie, ad laeuam prona Mattbiae Estoras, regis Angliae Aulici, A. MCCXXV Aduerso latere Georgii Estoras, ducis, qui ad Nicopo/im, Anno MCC<C>XCVI. occubuit, cum symbolo: VBI CLARA INCENDIA, IBI LVMEN, icones visuntur. In quinta fenestra, a sinistris, Nicolaus Estoras de Galantha, qui fuit adquisitor eius ditionis, A. MCCCXCVI. et Stephanus Estoras de Galantha, qui ad Mohdcs, cum rege LVDOVICO II. An. MDXXVI. occidit, cum symbolo: VBI LVMEN, TRANSEANT TENEBRAE. Sexta fenestra, effigiem refert Martini Estoras de Galantha, qui vixit annum circiter MDXXXV [p. 113.] et Benedicti Estoras, qui vixit A. MDLXXVI. quorum symbolum: VIRTVTE SIC EMINEAS. Septima continet picturam, a parte sinistra, Francisci Estoras, Vice-Comitis Posoniensis, A. MDLXXY. et Stephani Estoras de Ga/antha, qui contra Turcas ad Keres^tes pugnans, A. MDXCV. caesus est, cum epigraphe: LEGIBVS SOLVTVS, LEGE VIVAT: item: SVVM CVIQVE PVLCHRVM. Octaua fenestra, faciem ostentat, Gabrieiis Estoras de Galantha, aurati equitis, Sacrae Caesareaeque Maiestatis Consiliarii, A. MDCXVIII. et Danielis Estoras de Galantha, itidem Caesari a consiliis, A. MDCLIV. cum symbolo: Vivrr POST FVNERA VIRTVS. Nona praefert effigiem Pau/li Estoras de Galantha, confiniorum antemontanarum et Vjvar, Vice-Generalis, et Consiliarii Caesareae Maiestatis A.MDCXL. et WolfgangiEstorasdeGalantha, Sacrae CaesareaeMaiestatis Personalis Praesentiae in iudiciis Locum Tenentis A. MDCLXX. cum symbolo: Ex INORDINATO ORITVR CONFVSio. Decima fenestra refert faciem Francisci Estoras de Galantha, praesidii Gyarmath, supremi capitanei, qui contra Turcas fortiter dimicans A. MDCLII. occubuit ad Ve^ekenum, et lohannis Estoras de Galantha, Sacrae Caesareae Regiaeque Maiestatis Consiliarii, Equitis aurati, ac praesidii Iauriensis, confiniorumque eidem adiacentium, Vice Genera/is, A. MDCLIII. cum symbolo: CONCORDIA BELLO POTIOR. In vndecima cernitur effigies Thomae Estoras de Ga/antha, Praesidii Levensis, Vice-Capitanei, caesus ad Ve^ekeny in praelio aduersus Turcas A. MDCLII. et Sigismundi Estoras, Capitanei Verebeliensis, cum symbolo: VBIQVE PROSPICIT. Duodecima ostendit effigiem Casparis Estoras de Ga/antha, qui ad itidem Ve-^ekenum [p. 114.] occubuit A. MDCLII. et Georgii Estoras de Galantha, Episcopi Samandriensis, Praepositi S. Georgii Canonici