Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)
SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA
turrium substruetiones admirandae: adsurgentibus. Duae harum, a fronte eminent, totidem et terga ornant, singulae, peculiari indicio quodam superbiunt. Quae meridiem respicit, aes campanum sustinet, graue pondo xvn. MD. Huic aliud consonat, compluribus campanulis, in ea turri, quae orienti opposita est. Musicam aeris campani vocaueris: quippe, artificiosa manu, affixa tintinnabula, singulis diebus, stato mane, et vesperi, feriuntur, quibus iusto discrimine resonantibus, sonus editur articulatus, odaeque haud dissimihs. Contra, turris septentrionalis, organum habet pneumaticum, pari artificio suapte sonorum. Ad occasum, piscina est, aquam, stupenda fistula, in sublimem turrim, [p. 111.] eructante: adsurgit enim alte cubitos minimum sex et quinquaginta, at, vbi in summum emersit, obliquo silano, in subiectum lacum effusa, pisces vegetissimos alit. Quod turribus intercedit, tectum, ambulacris praecinctum est, quibus, summo fastigio, non sine laeto aspectu huc illucque ire possis. ;. ii. Descriptio internae arcis: A meridie porta aditur, nitide facta, supra cuius apsidem, haec legas: COMES PAVLVS ESTERHAXII DE FRAKNO: COMES VRSVLA ESTERH AZII DE FRAKNO. triclinium maximum, quibus picturis superbiat: jenestrarum decora: SAMSONIS hic et MILONIS, giganteae molis statuae, vt speciosior sit aditus, visuntur. In introitu, ossa gigantum, (nisi forte lusus sint naturae luxuriantis) stupendae magnitudinis, suspensa occurrunt. Inde area, per arcis medium diffunditur, quadrata et haec, atque pyrite solidata. Isthic, fons saliens perennibus aquis scatet, Herculem ostendens, claua armatum, insistentemque draconi Hesperio. Adscensus vnus, a dextris est, reliqui a fronte, et sinistris: vbique gradus sunt tesselati operis. Borealis tractus altius se erigit, in quo triclinium in sublimi fornice conuexum, scitoque depictum penicillo, peregrinis spectaculo est. In subsidium ornamentorum, poesis adscita: hinc populeis truncis, vario colore illusis, Heliades, ramosa protendunt bracchia; illinc, formosa Daphnidis coma, in frondes se diffundit, aliaque eiusdem generis. Solum marmore porphyretico renitescit. Parietes, imaginibus regum insigniti, nihil non regium praeferunt. Deinde, singuli, quadriaui, triaui, ataui, proaui, aui, parentes et filii, Ex\p. \\2.]ceisae domus Esterhd-^iae statura et forma corporis insignes, fenestras inferiores discriminant. Altera fenestrae parte, quae sub aquilonem prima est, imago Euri cernitur, qui tertio Hungarorum in Pannonias aduentu floruit. Altera, icon Paui/i Estoras, ducis Christianorum, qui anno DCCCCLXIX. sacro baptismatis lauacro ablutus, vixit annos CXVII. cum symbolo: VBI VICTORIA, IBI GI.ORIA. Quae hinc aperitur