Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)

SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA

ditur: quomodo in potestatem lau­riensium episcoporum venerit? in­stauratur a Christiano Augusto, Cardinali de Saxonia. I. Castellum CSORNA, ordinis Prae­monstratensis: praepositurae huiatis auctoritas. II. Castellum SZEPLAK.- nomen a situs amoenitate accepit. III. NlKlCS, ad quem pertineat? rusticati­onis industria: agri circumjusi na­tura. IV. FELSO-BUK, eius conditor: moles: rus ferti/e. V. DORFFEL, L. B. Scholleri opus: po­sitio elegans et frugi. VI. Castella re/iqua: §.XI1. I. Arx Kismarton §. I. Arcis nomen, KIS-MARTONY arcium Hungariae elegantissima, vrbi, quam vidimus, origines ethen: cognomini, adsita est. Cum Giletorum gens, late hac ora domina­retur, villam fuisse isthic rusticam, condocti sumus, quam Giletus quidam, in villam vrbanam, loci adductus opportunitate, com­mutauit: lapidibus, ex rudere vetustae cuiusdam arcis, quae supra vineta posita fuit, educendae ei moli, adhibitis. Creuit postea aedi­ficium in castri modum, sub Weissbriachiis potissimum, qui Giletiis decedentibus, Kis-Martoniihac ditione potiebantur: dum a MATTHIA Coruino, pro Corona Hungariae, in pignus daretur, qua de re ad Frakno, destinata opera agemus. quod postea Nico/aus Es-^terhd^i, genti suae adseruit; Ladis/aus conseruauit; Paullus vero, ea, qua nunc est forma, splendidissime instruxit, [p. 110.] testatur hoc inscriptio, quae in aditu legitur. KISMARTON, ME conditor: A MATTHIA CoRVINO RF.OL, PRO CORONA HVNG. ARCHIDVCATVI AVSTRIAE, TITVLO PIGNORIS, DATAM, RARA FIDELITAS CoMiTIS PALATINI NlCOLAl ESZTERHAZY, FAMILIAE ACQVISIVIT, A. MDCXXII. CLARA VIRTVS COMITIS LADISLAI ESZTERHAZY RECiNO, LAMILIAEQVE SVAE PERPETVAVIT. ANNO MDCXLIX. STVDIOSA INDVSTRIA, Co.MITlS PAVI.LI ESZTERHAZY, GENERALIS ANTEMONTANI, PRO FAMILIA SVA ESZTERHAZIANA, E FVNDAMENTO ERE­XIT, AC TALl, QVA VIDES, FORMA, DECORAVIT, A. MDCLXXII. forma externa: Moles est, qua splendidiorem, tota Hungaria haud repereris, for­ma instructa est quadrata, muro forti, et nitido; angulis, in turres

Next

/
Thumbnails
Contents