Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)
SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA
recentiorS. Triadis nomine insignita: tribus piscibus, decussatim, sibi inuicem, connexis, iuxta adpicti sunt, argumentum inde vulgo ducitur, piscatorum impensa libe[p. 103.]ralitateque, opus illud, siue primum excitatum, siue renouatum fuisse. Quod si est, magnarum opum, piscatores isthic, olim esse oportuit; lacumque Peisonem, piscium, multo, quam nunc est, ditiorem. Ipsa aedis substructio, non est vasta, firma tamen et solide facta. Intus, praeter decore positas aras, et vetusti operis, suggestum, cryptam emortualem, depressam videas, sed nullis monumentis insignem. Lateri, sacellum connectitur, memoriae Annuntiationis B. MARIAE VIRGINIS, inscriptum. Insigne huic beneficium adtributum est, cu-ius conferendi facultatem, hodieque, Reges Hungariae, sibi proprium seruant. Partem aedis posteriorem, turris praefulcit, aere campano, quo coetus solet cogi, sonora. Hanc A. MDCCIII. III. Nonas Iunii, delapsum fulmen, ita ferierat, vt murus in rimas fissus, necessitatem eius instaurandae, magistratui imposuerit; quod anno demum MDCCXIX. factum esse, recens operis memoria loquitur. Iam fastigio superbit, nitida lamina conspicuo, quod vrbi decorum e longinquo prospectum, conciliat. Alterum, SS. Triadi dedicatum, superiore seculo, post annum MDCXLVII. et comitiorum decreto, ,-) eductum est, depressiore, in orientem, vrbis ora, loco tamen, ab aedium connexione, libero. Turris, aedi adnexa, XXX. orgvias alta est atque gemino ambulacro praecincta, quorum alterum, ad pinnam tecti, quod se tesselato opere surrigit, coronidis loco est; alterum, eam turris regionem circuit, quam excubiae occupant. Hic et horologium vrbis positum est. Aquilonari templi latere, parochia adsedit, et schola. Aedem SS. Triadi consecratam, distichon, quod legitur adhuc, condocet: Sancta TRIAS! Templum Rustensum, protege, serua, In quo fac, pure, dogmata sacra sonent! [p. 104.] Initiata est, ritu Romano-Catholico, A. C. MDCLXXIV. Nonis Februarii. §. X. Knris circumfusi, indoles: Ad hunc modum vrbs se habet. Rus, quod ei, iurc peruetusto, admensum est, angustius esse, queruntur ciues, quam vt rei, potissimum agrariae, sufficiat. Qua enim, versus lacum procliuius sinuatur, incertioris est reditus, aquis, haud raro intumescen'° Videsis Decr. A. MDCXLVIl. Art. x. qui est: De Templorum, Parochiarum, et Scholarum, qui iis tocis, vbi Templa occupata, et in gravaminibus specificata pro Catbolicis remansissent, aedificatione.