Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)
SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA
laus magistratuum, sine mercede fungentium muneribus: pupillorum cura eximia: ludex, ex his senatores, duo tribuni plebis, et reliqui tenuiorum munerum procuratores, singulo biennio leguntur. Ei solemnitati, diem Epipbanias D. N. I. C. prisco ritu, destinatam habent. Coeunt tunc, quicunque ius ciuitatis accepere, vtunturque, in magistratibus instaurandis, ea libertate, quae est reliquis vrbibus regiis, communis. Id laudatissime isthic geritur, quod, qui magistratus munere funguntur, non id mercede aliqua adducti, sed sola, bene de vrbe merendi, conscientia, faciant. Quod, siue a pauperie profectum est primitus, siue a reipublicae amore, commendationem profecto meretur, eo diligentiorem, quo magis increbuit alibi mos, publica munera, quaestus, et faciundi lucri caussa, ambire: vt adeo sit, quod in Rustensibus, ad imitandum sibi proponant, vrbes Hungariae reliquae. Praeterquam enim, quod ista magistratuum continentia, aerarium non exhauritur, neque vrbis interuertuntur reditus; fit profecto, vt ciues inuicem vitam degant, eo concordiorem, quo sunt ab ambitu, et aemulatione, atroci vrbium pestc, alieniores. Itaque conueniunt concorditer, humaniterque. In primis ad se pertinere existimant magistratus, ne tenuiores ciues detrimenti quidquam, accipiant. Proinde, si vel decoctores patrimonii, vel inconsultos oeconomiae, quam a parentibus acceperunt, adminifp. 102.]stros notauerint, rem eorum familiarem, publica auctoritate, tam diu procurari faciunt, dum, aut ad frugem redeant ipsi, aut sint ex sua ipsorum familia, qui eo munere defungantur. Sane, orphanorum, vix alibi cura potior est. Parentibus enim fato functis, quidquid, siue aeris, et reliquae suppellectilis, siue fundorum superest, in rationes id refertur, traditurque curatoribus. Horum deinde est, in annos singulos, V. Nonas Martii, rationes datorum et acceptorum publice, et censente magistratu, reddere. Fit ista magistratuum prouidentia, vt pupillorum substantia, haud raro, a tutoribus, non vna accessione, locupletetur, eo vsque, dum haereditatem, adeant maiorennes. Nihil enim hic indulgenter agitur: neque, siue tutores istiusmodi, siue magistratus alii, absoluuntur prius, quam rationes, ex aequo subductae, et si quidquam defuerit, repraesentato aere, compensatae fuerint. Istis artibus, oppido aequissimis, res Rustensiurti, ex se tenues, hucusque perdurauerunt. J.IX. Aedes sacra gemina: vetustior, SS. Aegidio et Pancratio dicata: Templum, vrbi, geminum est. Horum antiquius Aegidio, et Pancratio, diuis sacrum, loco insedit erectiori. Conditum, vel quod creditu procliuius, instauratum est, Anno MDXV. qui annus, summae concamerationi inscriptus, legitur. Quod conti piscatorii, cum