Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)
SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA
Refertur inter Liberas Regiasque vrbes: eius decreti verba: quae tunc acceperit priui/egia, ignorare cogitur auctor: 1 ' insignia vrbis locupietata, verbis diplomatis describuntur: Primus hic oppido, ad solidiorem fortunam, gradus fuit. Vix enim tria lustra abierant, cum iis comitiis, quae A. MDCLXXXI. Sempronii, praesidente LEOPOLDO, celebrabantur, Rttstinttm, inter Liberas Regiasque vrbes, singulari, cum regis benignitate, tum Statuum ac Ordinum, fauore, relatum est. Verba g) decreti ita habent: Siquidem Sua Maiestas, ex speciali sua gratia, oppidum suum Rus^t dictum, antea quidem etiam priuilegiatum, benigne collatis eidem certis priuilegus, in numerttm aliarum Regiarum Regni Hnngariae Ciuitatnm, recipiendum aggregandnmqne resoluisset, ideo Status quoque et Ordines Regni, pari omnium voto, idem oppidum, pro Libera Regiaque ciuitate acceptantes, in ordinem reUquaritm ciuitatum Regni Hungariae, partiumque ei adnexarum, adnumerandum statuunt, in numeroque reliquorum Statuum et Ordinum Regni, publicos consessus habere adnuunt. Ad hunc ergo modum, manumissum Rustinum fuit. Priuilegia, h) quibus tunc, a LEOPOLDO M. aucti sunt Rustenses, quia arcane a ciuibus habentur, nequimus cum lectore communicare. Solius insignis mentio diplomate illo expressa, nobis innotuit, quam heic adtexuisse placuit: ]/t vero, perpetuum liberationis huius, gratiaeque nostrae, Caesareae atque Re[p. 99.]giae, erga hanc ciuitatem nostram, et illius ciues ac inhabitatores, benigne elargitae, exstet testimonium, antiqua, etiam quibus hactenus vsifuerunt, armorttm insignia, non solum clementer adprobattimus atque ratificauimus, verum etiam regio, diademate, corona nimirum regia auximus et exornauimus, inque httnc, qui sequitur, modum, post hac habenda, et deferenda concedimus atque elargimur. Scutum videlicet militare erectum, memorato regio diademate, pretiosissimis lapidibus ornato, redimitum, alias in ternas partes, oblique distinctum, in cuius infima, seu in fundo scuti, lacus fluctuans, Ferto nuncupatus, spatiose diffundi, in eiusque extimo margine, seu ripa, carectum, naturali suo virore, peruenuste adumbratum; in media viridis itidem coloris eiusdem scutipartibus <situari> 7 e meditullioque huius, ternae typhae aquaticae enatae, nutantibusque similes, nodosis suis verticibtts, supremam caelestini colorispartem occupare visuntur. Ab vtroque veropraelibati regii diadematis limbo, laciniis aureis, in fundttm scuti placide sese diffundentibus, illudque circum ambiendo, decenter et venuste exornantibus. Ita, de insigniis, diploma. bJ A. MDCLXXXI. Artic. i.x. h,) Est hoc inpraeiudicatis, popularium nostrorum, opinionibus ponendum, quod, accepta, ab optimis regibus, privilegia, malint in tinearum, blattarum, muriumve escam, inter avara scrinia adservare; quam ea luci publicae exponere. quod quam sit iniquum, et alienum, a cultissimarum gentium, moribus, non iam excutimus.