Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)

SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA

a Ferdinando III. nouo diplomate, iura eius adseruntur: herorum variatione, multum intertrimenti fertur accepisse. Prae­terquam enim, quod inusitato censu, atque operis tributariis, iusto grauioribus, ciues, propemodum obruerentur; parum abfuit, quin priscis illis, et peculiaribus iuribus, quibus donati a munificentissi­mis regibus fuere, prorsus priuarentur. Quae res, oppido iniqua, et iniuria, saluti postea oppidanis fuit. Namque, apucl FERDINANDVM III. Caesarem, regemque indulgenfp. 97.]tissimum, semel atque iterum questi, id effecere, Paullo Pdlffyo, ludice Curiae Regiae, post­ea Palatino, querelas eorum, regi commode insinuante, vt pris­ca sua iura recognoscerentur denuo, atque nouo edito diplomate, penitus confirmarentur. cuius argumentum huc redit: Oppidanis, aedificandi templi, Parochiae, scholaeque, ius esto; iudicem et magistratus re­liquos, liberis suffragiis, eligunto: caussas /euiores ipsi iudicanto, puniunto, grauiores, ad praefectos ditionis, deferunto: litteras, in honestae natiuitatis et dotis testificationem, atque id genus, publica fide, sigilloque munitas, porro edunto: ciuibus testamenta condere, bona sua pro lubitu, et ex aequo, legare, haeredesque adsciscere, prisco suo more, fas esto: demigrandi aliorsum, et bona sua, ante abitum, vendendi, facultatem, quibus ita libuerit, habento: censu et oneribus inusitatis, a neminepraefectorum nostrorum, grauantor; vindemiatio­nem, cum ea indicta a praefecto ditionis fuerit, libere peragunto. §.V. Porro adfligitnr a pigneratoribus: suo aere, indulgente Leopoldo, se redimit: Haec tunc f) Rustensibus priuilegia, non tam indulta fuere, quam noua regis benignitate, renouata. At enim, caueri haud potuit, quin tem­porarii illi domini, ex lubidine sua, oppidanos diuexarent plane; ac si ideo in pignus accepissent miseros, vt cum fortunis, iura eorum omnia, conuellerent. Itaque, tot molestiarum, quibus propemodum enecti fuerant, pertaesi, consilium, de numerando, pigneratori­bus, quos adeo graues habebant, aere, tempestiue ineunt. Adsensit proposito Caesar LEOPOLDVS, permisitque, pro sua erga Rustenses, be­nignitate, id, quam primum possent, vti facerent. Successit coeptum, eo auspicatius, quo maiore cura, in aes illud corradendum, diffi­cillimo alioquin tempore, ciues incubuerunt. Pro[p. 98.]inde, aere, quantumcunque fuit, A. MDCLXVI. dissoluto, non aliter secum actum putabant, Rustenses, quam si e captiuitate dura illa, atque into­lerabih, eliberati fuissent. Editum est diploma illud, in arce Posoniensi regia, die vltima mensis Mai, A. MDCXIJX. adservamus id, in adparatibus nostris.

Next

/
Thumbnails
Contents