Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)

SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA

Aedes sacra gemina: vetustior, SS. Aegidio, et Pancratio, dicata: recentior S. Triadis nomine insig­nita: §. IX. Ruris circumjusi indoles: agri fru­mentarii pauciores: vineta lau­datissima: Rustensium de vini sui praestantia, cum Sempro­niensibus, contentio: §. X. Rustensium opportunitas omnis, cultu constat vineatico: eius va­riae difficultates: §. XI. Ciuium ingenium: mutui conuictus, et mores reliqui: §. XII. Origo nominis, , a rure petenda: auctons sententia: Rustum, concordat cum veterum Vlmis: concordat et sitits ratio: Qui vrbis nomen a rure, Latinorum vocabulo, deriuatum eunt, nimia Romanae antiquitatis adfectatione, id facere videntur. Aiunt, nimirum rus a '' olim fuisse Sempronii illius, qui vrbem vicinam, cognominemque condiderit. Haud equidem iuerim inficias, rus illud omne, quod Peisoni circumsitum est, a colo­niis Romanis, vel habitatum fuisse, vel certe possessum; sed, an ideo Rusto inditum sit nomen, id vero est, quod dubitati­onem habet, nullis facile coniecturis, superandam. Profecto autem, non est opus Sempronii manes in eruenda vocis originc, sollicitare; cum plane eius, ex Germano idiomate sit deriuatio. Nempe, ab arboris genere, quod Germani Rust, siue Rustbaum, latini vlmum dicunt, hodierna adpellatio nata est; quae tamen non minus natales Romanis debeat. Hic enim Vimi veterum me­liori successu quaerendi erunt, quam id ad Ilmitt^, [p. 93.] vicum, aduerso Peisonis latere, sedentem, CLVVERVS fecit. Caussam de­nominationis non est, vt anxie requiras. Erat tunc forte Peisonis istud littus, vlmis, familiari vuidis locis, arbore obsitum, a quibus nomen loco subnasci potuit; quemadmodum id, et de vico I/mit^, fas est existimare; Illm enim, et Rust, idem arboris genus connotare, praeter vsum sermonis, testes sunt lexico­graphi b) Germanorum. Quid, quod plura sunt passim loca, quae ab arboribus nomen traxere. Vicus profecto, eodem isto lacus margine positus, Megyes, a ceraso denominationem sortitus est, quasi cerasetum diceres. Proinde ex Latinorum V/mis, 5 Germani, siue Gothi ii fuerint, siue Boii, siue recentiores alii, Rust fecis­se existimandi sunt. Plane autem, si tabulas itinerariorum, et designata in iis, locorum diuortia, subduxeris, Vlmi situs, in Rustinum quadrabit. Ita vero, habent tabulae: " Matthias certe Latigins, habito tunebri, apud Knstenses A. MDCl.NXix. sermone, in eam iuit sententiam, docti cuiusdam hominis, qui idem ex veterum lectione auctorum observarat, auctoritate inductus. Sed, neutri premimus pollicem. BJ SPATEK p. 115. a. et p. 2383. a.

Next

/
Thumbnails
Contents