Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)
SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA
suburbia, partem maximam, arcis ditioni sunt obnoxia: quod inde reliquum est, vrbi accensetur. §. VI. Ciues Catholici omnes sunt, ludaeis, [p. 88.] mercatus caussa, in arcis suburbano commorantibus. Effigies B. Virginis, Mariae, isthic adseruata, quod miraculorum fama celebratur, sacris etiam peregrinationibus, locum fecit. Praeter Patres Franciscanos, et virgines S. Augitstini, Plebanus sacris praeest. Lingua omnibus Germanica est. Multum vero dialectus eorum habet similitudinis cum Austriaca; nec tamen parum adsciscit a crasso illo modo loquendi, qualem passim per prouinciam, obseruamus. Alioquin, viris haud caret, rebus gerendis, idoneis. §• VII. Magistratusvrbis: Ceterum principi Es^terhd^io nil in vrbem iuris est, suo illa senatui paret, quem tamen pauciores viri, quam apud vrbes alias in more positum, e ciuibus lecti, constituunt. Et his, Praetor, quotannis nouus deligitur, qui rcbus praesit. Negotia minora, solus priuatim disputat, de maioribus, in curia, adhibito senatu, dispicit; ita tamen, vt ea quoque, quorum penes plebem arbitrium est, ab vniuerso senatu, diiudicentur. Duos ex plebe deligunt tribunitia potestate. Coeunt in senatum, nisi quid fortuitum et subitum inciderit, statis diebus. Inter ciues non recipiunt, nisi quibus domus sunt, hos etiam ad religionem non minus, quam leges, et mores suos, adstringentes. Scholarum glo[p. 89.]riam non aucupantur, ob vicinitatem Semproniensium, ad quos studiorum caussa, suos mittunt. Habent tamen curam iuuentae, vt vel primas litterulas domi imbibant, reliqua demum alibi conquisituri. §. VIII Ciuium temritas: Ciues, 3 pro loci portione, nec multi sunt, nec pauci nimis. Olim, crebris bellorum turbis, ad incitas redacti, tardius difficiliusque conualuerunt, quod irrequieti homines, scditionem ex seditione serentes, redierint subinde, antegressorum maleficia cumulaturi. 4 In his calamitatibus, iure censueris Rakdc^ianorum vastationes, quibus, quidquid superiorum bellorum clades residui fecerant, in rapinam cessit: quod vero ab his relictum est, leniendis temporum iniuriis, vix sufficit. Certe lautiorem aliquando ciuium rem Ke/igio Cathotica: /ingua Germanica: