Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)

SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA

daturpignori Friderico III Adseritur Hnngariae a Ferdinando 111. Jit libera regiaque ciuitas: FUIT, POSTEA OPPIDUM, HUMILE ID QUIDEM AC TENUE. CONSTAT, AB Elisa­betha, FRIDERICO IMPERATORI, PIGNORI LOCATUM, CUM RELIQUA CIRCUM REGIO­NE, DIU AD Austriam PERTINUISSE. ETSI NAMQUE MATTHIAS CORUINUS, MULTA, EX EO PIGNORE Hungatiae ADSERUIT; TAMEN Kismartonium, Fraktio, ET NONNULLAE ARCES OPPIDAQUE ALIA, TUM ETIAM Attstriacae DITIONI SUB­IECTA FUERUNT, CUM CELEBRE ILLUD PACIS FOEDUS, IN[P. 83.]TER MATTHIAM CORUINUM, ET FRIDERICVM III. Neostadii Austriae, COALUIT. NEQUE PRI­US REGNO ACCESSIT, QUAM A. MDCXLVII. SUB FERDINANDO III. EO ENIM TEMPORE INDICTIS Pisonii COMITIIS, ET REDEMPTUM, ET IN NUMERUM Uberarum Hungariae vrbium, RELATUM EST. VERBA LEGIS :I) SIC HABENT: Onod sua Sacra Caesarea ac Regia Maiestas, Dominus noster clementissimus, ex singula­riplane acpaterno erga hoc suttm regnum affectu, etpropensione ad resignationem, et receptionem Dominiorum, BERNSTEIN, GINSZ, AISENSTADT, et HORNSTEIN, eorundemque regno incorporationem sine disputatione effectuandam, itixta arti­culum XXXVII. Anni MDCXXV. et Art. VII. Anni MDCVIII. post coronationem, et Art. XXXVIII. ^4««* MDCXXXVIII. certam commissio­nem benigne ordinauerit, et insuper ea occasione ad rectificationem aliarum quoque tnetarum, circa Austriam controuersarum, eadem via instituendam, den/io, ac be­nigne sese resoluerit, et pro actuali eiusdem commissionis effectuatione, pro festo beati Laurentii Martyris, proxime affuturo, in praefata EISENSTADT, termintim qttoque praefixerit, ac ex parte sua, certos etiam Commissarios denominanerit, et pro effectuatione eiusdem, mandata etiam ad saepe dictos commissarios, iam sta­tim expediri curaturam, se benigne obtulerit; pro eo Maiestati Suae Sacratissimae immortales aguntgratias ETC. SPLENDIDE ENIM, ET IN CELEBRI PROCERUM CO­MITATU, RESTITUTA VRBICULA EST. RECEPTAE AUTEM INTER CIUITATES LIBERAS REGIASQUE, DOCUMENTUM EST, SANCTIO A. MDCXLIX. Et quia, INQUIT, ciuitas quoque KISMARTON, ab Austriaco similiter Dominio, regno incorporata, etper Suam Sacratissimam Maiestatem, Statibus et Ordinibns benigne recommen­data esset; ea propter, ipsa quoque ad publicos regni consessns, et vota, ad instar a/i[p. 84.]arum Eiberarum et Regiarum Citiitatum, sublatispari modo, si qui occassione Dominii Austriaci irrepsissent, abusibt/s, admittitur. §. II. Fata Kismartonii MULTUM ILLIS BELLIS, QUAE MATTHIAS CORUINUS, ADUERSOS Austriacos, DIU ET PERTINACITER GESSIT, OPPIDUM PATI OPORTUIT. IN PRIMIS VERO, IMPE­TUS ILLE Turcicus, QUI A. MDCLXXXIII. HUNGARIAM CONCUSSERAT, ITA EAM ADTRIUIT, VT VSQUE DUM CALAMITATIS ILLIUS NOTAS RETINEAT. QUIDQUID ENIM, SIUE RURI, SIUE DOMI POSSEDIT, BARBARORUM PRAEDAE CESSIT. ETSI AUTEM POSTEA RECREARI COEPIT; TAMEN, COORTA SEDITIONE Rdkoc^iana NOUA EI DENUO TEMPESTAS INCUBUIT. ANNUS ERAT QUARTUS, POST MILLESI­Articulo I.XXI.

Next

/
Thumbnails
Contents