Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)

SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA

Neque enim per conclauia, quod moris est, ob lauantium ve­recundiam, cadi sunt dispertiti; sed sub vno eodemque tecto, sine parietum interordiniis, depositi. Alioquin, eximia fonti la­us est, quam, data opera, loco suo, expromemus. Vicus, colonia est oris Germanici. 4. ) Medvisch, eodem orae tractu, prope lacum, altius septentrio­ni succedit. Ab Hungarorum Megy, cerasi genere, quod hoc loco vberius conualescit, Megyes; et hinc Germani Medvisch, adpel­lant. Alii, a lacu, cui imminet, quod is maris speciem praebet, Meerwisch Germanice putant nuncupandum. Sed Hungaricum ety­mon, ad similitudinem veri, pronius est. Vicus, pulchra aedium serie instructus, plateae longioris speciem exhibet. Quod ex ag­ro eius, in lacum propensum est, pabulo seruit, nisi accessibus aquae obtegatur; reliqua ruris portio, gignendo vino commoda est adeo, vt post Farkas-Falvense, gloriam Semproniensium praecipue tueatur: iila maxime, quam promontorium aureum, seu Goldberg vo­cant, quaeque Rustino vicina est, incomparabilem laudem meruit. Sachsius, Aurimontanum nominauit. Hungaria, inquit, vina commen­dat Oedenburgensia, praecipue circa Rustum, et Neosidiensem iacum, in arenoso loco, prouenientia, inter quaeprae[p. \62.)ceIIunt Aurimontana, die Goldberger. 5. ) Klingenbach, milliari Sempronio, itinere Vindobonensi, dissidet, accliui terrae positione, atque frumento potius, quam gignendo vino, habili. Vicus laxus est, et frequens, cui riuus, quo subluitur, nomen commu­nicauit. Groaticus et hic sermo, Germanicum nimis adulterat. 6. ) Foipersbach, alii Leopoldsbach malunt nominare. Sedet, in oc­casum, loco, ad radices montis Austriaci, retruso atque abdito. ob cuius perpetuas iniurias, vitis haud proficit, frumento interim laeti­us conualescente. Medium, riuus interluit, minutis pisciculis, quos fundulos vocant, amicissimus. Plurimi enim hinc Sempronium adfe­runtur; idque praecipuum incolarum donum est, quod, magistratus salutaturi, adferunt. Lingua Germanica vtuntur; moribus autem sibi peculiaribus. 7. ) Agendorff propius ad vrbem accedit sub eiusdem montis radici­bus. Aedificiorum multitudine, Foipersbacho antecedit; sed fertilitate terrae, eidem fere similis est. Corus, qui a Caetio monte irruit, viti ni­mis iniurius est, facitque, vt vinum cogatur austerius, quam pro laude agri Semproniensis. Fructus arborum, melius proficiunt. Pruna certe, liberalis sunt incrementi, saporisque grati. Est et frumenti seges, multae laudis, ob grani singularem praestantiam. Incolae Germanice loquuntur. 8. ) Wohndorff melius quam Wandorff; pessime Bondorff nuncupatur. Amoenus est locus, hinc apertis campis, illinc montium [p. 163.]

Next

/
Thumbnails
Contents