Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)
SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA
§• VII. BONA LIBERAE REGIAEQVE VRBIS SEMPRONIENSIS. BonnlJherae 1.) Harka, in meridiem vrbi subiacet, loco perquam amoeno. Ea parKegiaeque Vrbis te ^ q Ua ex vr k. e j n vicum itur, mons se in altum erigit, metae haud Scmproniensis: ...... . . — . . . . . , . , . . dissimihs, qui, quod minutus est, a Croatis, haud lmmerito, Horka, ld est, monticulus, adpellatus fuit, vnde et vico nomen, qui eius radices insedit. Fama est, Comitem Thomam de Nddasd, centum millia florenorum ciuitati spopondisse, si tantum spatii sibi dederint, quantum ex vertice montis huius, iactus [p. 160.] tormenti colubrini, circum circa definierit. quod eam ob rem fecisse eum, perhibent, quod metallis vestigandis operam isthic dare voluerit, laudatissimus Comes. Alioquin latera montis, quercus hinc, vitis illinc conuestit. A cuius radicibus, vicus in occasum proiectus, pulchro aedificiorum ordine, ad modum oppidi, superbit. Ad frontem vici, aedes sacra eminet, turri quadrata insignis, in cuius aditu, imago adpensa parieti conspicitur, quam pedis depictam ministerio, tradunt. Coloni, Germani sunt, veste tamen Hungara. Ager, et vini vber est, et frumenti. Antiquum Semproniensium haeredium, et plurium regum tabulis confirmatum. 2. ) Kophd^a, hinc in orientem auersum est, ad dimidium milliare, loco plano, fertili, et nemoribus distincto. Incolae Croatae sunt, tametsi et Germanica intelligant. Tota vici positio aprica est, remotis paullo nemoribus, ideoque, quod caluitiem quandam referat, Kophd^ ab Hungaris, a Germanis Kolmhoff nommztuv. 3. ) S. Wolffs, Hungaris Farkas-Falva, a D. Woiffgango, cui aedes loci sacra est, nomen mutuat. Vicinus Kophd^ae vicus, felici, ad oram lacus Peisonis, situ, exaedificatus. Vitem enim, per collium, lacui obiectorum, latera, benignissime alit. Hinc, vix toto Semproniensium agro, maius vinetis pretium est. Sed prata, quae lacui proximius adsederunt, non raro, eluuionibus absorbentur, ideoque pabulo fraudant colonum. Frumentum contra, laetius prouenit, eo quod agris seminatur editioribus. Multum vico nominis addit, fons sulphurosus, praecipuae [p. 161.] salubritatis, qui ex vinetorum radicibus, iucunda valle, vbertim scatet. Nempe, vt lauationibus adhiberi possit, ad cellae modum fornice intectum vidimus. Hinc, eductae per canales aquae, in balneariam aedem, deriuantur, non longe a fonte seiunctam. vbi ingenti aheno concalefactae, in cados, lauandi caussa positos, prout vsus tulerit, diffunduntur. Huc Sempronienses, animi caussa, frequenter solent commigrare. Neque enim omnes, qui lauant, valetudini studere, aduertimus; cum essent, qui extus quidem aquis medicatis, intus vino maderent. Doleas, balneariam tabernam, non respondere solitae Semproniensium elegantiae.