Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)

SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA

6. ) Bb-Sdrkdny, mediocres coloniae. 7. ) Barbacs, a paludibus, quarum tres territorium eius insederunt, ce­lebris, Hungaris Barbacsi-Tb, dictis. 8. ) Porddny, nutricatui, et foeturae pecorum, vicus maxime idoneus. 9. ) Tamdsi, habitatur a colonis, quos nostri arendatarios vo­cant. 10. ) Acsalog, vicus tenuitate sua cognitus. 11. ) S^ergeny, rustica colonia est, quae ad Sbtor, siue Uj-Gaiantam ad­tinet. 12. ) Vtttnyed eiusdem fere sortis, maius tamen nomen meretur. Hinc Vittnyediorum gens prodiit. 13. ) Bodahely adiacet fluuio Araboni: altera parte palus est, Konyitb vo­cant Hungari. Habet vicus insignem Saiis Nitri cocturam. 14. ) Beled, singularis vicus, et cum frumento, tum pabulo insignis. 15. ) Agyagos, limosa ager humo, quae et nomen vico dedit. 16. ) Keres^tur, interamnanus, sedem habet nobilis familiae S^biosi, et Hovath de MankoBuk. 17. ) Kis Tata, reuera exiguus, sed fructuosus tamen vicus est. 18. ) S^eplak, quod in oppidis recensuimus. [p. 154.] Sectio II. DLTIONES VARIORVM. Synopsis. Ditio episcopatus Iauriensis ... §. I. Praepositi Gsornensis §. II. Arcis Keres^tur §. III. Kbs^egiensis §. IV. Ditio, cui Saar-Vari-Felso-Videk, nomen 6 " §. V. Bona variorum heroum .... §. VI. Bona Liberae Regiaeque vrbis Semproniensis §. VII. §. I. DITIO EPISCOPATVS IAVRIENSLS Ditio Episcopatus Iauriensis: 1. ) Rdkos, oppidum, de quo supra, quod satis est; diximus. 2. ) Himod, vicus mediocris. 3. ) Sira, colitur mixtim, a Germanis, et Hungaris. 4. ) S^dny, haud procul a S^ent-Andrds, in regione interamnana. 5. ) Gsanak, ibidem, ad Kis-Tata, locus eximiae fertilitatis. 6. ) Bdgyok, prope paludem Konyitb, mediocri habitu. 7. ) S^ovdth, et situ, et agri indole, priori adfinis.

Next

/
Thumbnails
Contents