Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)

SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA

5-vi. DITIO ARCIS LEUKA Ditio aräs Leuka: 1.) Bleygraben, ex nomine discas, plumbi olim prouentu, florere opor­tuisse: quippe quod, Germanis fodinamplumbi significet. Nunc, praeter culturam agri nihil residui habet. Incolitur a Germanis. 2.) FelsőFás%loy, et 3. ) Alsó Lás%lay, Germanis Ober und Unter Faschdorff vici sunt modico interuallo ab arce, quae est ditionis caput, distantes. Vterque nuulo, qui ex Austria, in Csávám ineurrit, adpositus est. 4. ) Mlcske, seu Strebersdorff, exiguus viculus. 5. ) Kéthel, siue Mannersdorff copiosus locus, agro tritici fertili et cannabis, tametsi viti non faueat. Lingua incolis Croatica, indoles, praeter gentis morem, eximia. Günsio, dimidio milliari, seiungitur. [p. 152.] 6. ) Bon/iya, Germanis Flrlngsdorff haud proeul a Castello Dörffel, Austriam versus, riuo adsedit. 7. ) Horvát Sidan, siue Sigersdorf] priori consimilis. 8. ) Karló, locus est Austriae limitaneus, ideoque rure aspero. 9. ) Felső-Pulya, nobilium Hungarorum sedes. 10. ) Kö%ép-Pulya, agrestis Hungarorum colonia. 11. ) Alsó-Pulya, Germanis Unter Pullendorff. Colitur ab inquilinis Croatls. Habet tiliam proceritatis atque vmbrae eximiae. 12. ) Kőhalom, vicus a Germanis habitatus, quibus Steinberg dicitur. Figulorum officinám diceres, ita, hoc, quidquid est artis, hoc loco inualuit. In primis fornaces laudantur, isthic incocti. §• VII. DITIO KAPUVÁRIENSIS. 1. ) Kapuvár, vicus est praetorio adiunetus, et multa circumsessus vligine. Pomariis luxuriat fertilibus, quae passim, intra loca pa­lustria, ad siluarum modum, sunt consita. In primis, pomorum illud genus, quod Hungari, Pogátsa Alma, alii Paradisiaca vocant, nimiopere proficit. Hanc deinde fruetuum copiam, plaustris euehunt, asportantque incolae, in eos vicos, qui sunt a Pomona deserti. 2. ) Gárta, pari fruetuum laude gloriatur. Sane tanta, haud raro pomorum, prunorumque copia exuberat, vt porcis pabulo fiant, [p. 153.] 3. ) Babot, et agris frumentariis, et hortensi fruetu, laetatur. 4. ) Bogyosló, vilis locus est, sed eximie foecundus. 5. ) Kettet, Ditio Kapuváriensis:

Next

/
Thumbnails
Contents