Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)
SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA
regrinationibus religiosis, frequentabatur, Kis-Mdrtonium delata, atque illic, in sacello montis Caluariae, reposita est. Publici tabellarii sedes, isthic constituta, duobus in septentrionem milliaribus, Sempronio recedit. Incolae, lingua vtuntur Germanica, Austriacae simillima. 2. ) Miillichdorff, Hungaris S%ard%i>d/». hk Modico interuallo, a Groshqffelein, disiungitur, ea plaga, qua iter Vindobonense, in Austriam exit. Situs eius depressior est, ideoque, coeno et lacunis, foedus futurus, nisi solum vici, silice et lapidibus, solidaretur. Vrbiculam existimares, ita et ordine aedificiorum, et turri, supra vici sortem, eleganti, superbit. Vinum, quod isthic gignitur, neque generosum est; sed nec ita vile, vt Hitngarici nomine fraudari debeat. 3. )Frakno, siue Forchtenau, municipium arci cognomini, quae ditionis istius caput est, subiectum. Vitem refugit ager, sed et segeti inimicior esse consueuit, quam pro vicinitatis ingenio. Nobile hic Seruitarum coenobium conspicitur, quod inusitatac liberalitatis princeps, Pauiius Es^terhd^j condidit, destinato viris, plus minus quindenis, stipendio. 4. ) Neustifft. Colitur a Germanis, qui[p. 144.]bus Croatae cohabitant, non tam vineatico, quam frumentario cultu, occupati. quorsum eos quidem telluris ingenium videtur inuitare. 5. ) Wiesen, ita Germanis, a loci natura, dicitur: quippe, campis pratisque amoenissimus. Frumenti hic et pabuli maxima fertilitas est, si caelum concordarit. Cetera, coloni loci Germani sunt, Croatis permixti. 6. ) S^ikids, mediocris vicus, idemque positionis inaequalis, foecundo tamen rure, et frumenti ferace. 7. ) S-^ent Miklds ad Eaitam, fluuium, Neiidorff adpellant Germant. Ager Austriacae indolis est, ex vicinitatis habitu, neque tamen ideo sterilis. 8. ) Petsching, Hungaris Pecsenyed, monte, a S^ent-Miklos, diremtus, cuius radices, in orientem prospiciunt. Locus, colonorum frequens, et vaste porrectus. Solum, viti minus idoneum est. quod ex austero fructu colligas; qui, quod praestantia non proficit, multitudine id compensat. Mensura vini vendibilis nusquam amplior, forte nec pretio vilior. 9. ) Torma-Falu, Germanis Krensdorff a raphani forte copia, nomen accepit. Haud procul a Petschenyed consedit, loco plano, et amoenitatis praecipuae, atque sementi, cuiusuis generis, amico. 10. ) Ziiingthal, prope ad Eaitam accedit, vbere commodoque situ. Est in pignore posterorum lacobi Mesko, haeredium autem principis Eszterhazy. 11. ) Hierm, Germanica colonia, vite carens, sed, quae contra ea; frumento omnis generis, laetatur. 12. ) Antau, paris est conditionis, trans Volcam riuum, quo irrigatur.