Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)

SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA

3. ) Okkau, lacui adiacet in planitie, duorum vel trium stadiorum spatio, a Rustino, seiunctus. Inquilini Germani sunt, ex Croatis facti. Nempe, Paullus Es^terhd^j princeps, parochum in ecclesiam induxit Germanum. qui, cum sacra suo idiomate faceret, permouit incolas Croatas, vt et ipsi, in addiscenda lingua Germanica, elaborarent; eo suc­cessu, vt iam, abrogata fere dialecto Croatica, malint Germanice loqui. Vinum, quod cogunt, Rustensi multo est exilius, generosius autem Fekete-Vdrosiensi, seu Purbachensi. Frumenti quoque in[p. 140.]signis heic fertilitas est, si annus concordarit. 4. ) Sire^, Germanis Gschis, vnico cliuo, ab Okkavia, dirimetur. Vicus est grandis, ordine aedium pulchro et caementicio. Eo fine, qui ad occiden­tem solem vergit, Eccksia est, turri praefulta, quam horologium ornat. Incolae sunt Germani partim, partim Croatae, lingua ideo, non vestitu, inuicem distincti. Frumento, quam vino, magis proficiunt. Ab ea par­te, qua occasum vicus respicit, fons sulphurosus est, idemque balneis commodus. Aedicula ei adiuncta, cados habet, lauationi destinatos, sed nec aduenae, si qui accedant, sua opportunitate destituuntur. 5. ) Vs^iop, proximus inde a meridie adsedit. Vicus ingens, sed quem A. MDCCXXV. incendium penitus deleuerat, adsiduitate incolarum, qui Croatae sunt, reparatum denuo. Voculam Br, tanto opprobrio ducunt, vt furiarum instar, saeuiant in conuitiantem. Riuus Wolka, medium vicum interluit, agitque molam praestantissimi operis, quam Matthias Trimel, Liberae Regiaeque Ciuitatis Semproniensis Consularis, pos­teaque Ginsfiensis Tabulae Adsessor, exstruxit. 6. ) Margaretha, eidem riuo, post aliquot stadia, meridiem versus, adiacet. Ingens et hic locus, ac fertilis. Incolae sunt Germani, egregii vinitores. Sane vinum huias, post Semproniense, atque Rustense, opti­mae notae esse creditur. Ad opportunitatem praeterea vici lapicidina refertur, egregiarum operarum, atque prouentus. 7. ) Porddn, Germanis Brodersdorff eodem riuo, altius in occidentem, adluitur. Multum [p. 141.] vico noxia est, frequens eius exundatio. Correpto enim ponte, latissime agros proluit, segetesque offundit, et pabula. Alioquin, rus vico obtigit foecundum. 8. ) Kleinhoffelein, a. Wolka, versus Kis-mdrtonium aliquantum subductus, colitur a Germanis, vinitoribus et agricolis laudatae industriae. Locus, haud grandis, nomen, re ipsa, tueatur. 9. ) Drausdorff, non tam vini prouentu, quam fructus gloria caret. Agri frumentarii laus, multo potior: quippe quem, incolae Croatae, scrupu­lose colunt. 10. ) Zagersdorff exiguus vicus est, monti Austriae vicinus. Vnde rigidi­us ei caelum obtigit, idemque inimicum viti. quam tamen non cessant colere habitatores, vinumque educunt, nulli, inter Croatarum coloni­as, secundum.

Next

/
Thumbnails
Contents