Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)
SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA
genti, et agro circumfundatur, non frumentariae tantum; sed vineaticae simul rusticationi <commodo>. 62 [p. 137.] S-Vii. SZENT MlKLOS. Szent-Miklos quomodo positum sit? est aedibus, ad rusticandum factis: ditio principis Eszterhazii: SZENT MIKLOS, discedit a Sempronio, duobus in orientem aestiuum, milliaribus, loco, hilari et foecundo, positum. Aedes habet, non eas ad pompam quidem factas, sed commodas tamen agricolationi, cuius incolae, longe sunt studiosissimi. Vinum certe, quod colles huiates gignunt, non est postremae notae. Sed virorum nobilium aedes, quorum in oppido complures sedem fixere, agrestibus illis, mukum anteeunt. Medio oppido, Ecciesia visitur, renouato opere, neque ineleganti, substructa, quae, quod S. Nicoiao dicata est, toti oppido nomen impertiuisse, creditur. Lingua oppidanis Hungarica, idemque et vestitus est. Ditio principis Es^terhdtry. Non longe S^erdaheiy hinc abest, sedes Beserediorum. 5. VIII. Oppida rehqua: Sunt et alia oppida, istis, quae recensuimus, haud deteriora. SZIL, certe et CSORNA, tanto sunt aedium numero, vt vix vlli postponi queant. Ulud principi Es%terhd%io; hoc simul Patribus Ordinis, vt vocant, Praemonstratensium, obnoxium est: principis tamen, pars potior. His adde Martersdorff ditionis itidem principis Es^terha\y. Ager loci frumenti ferax est. Incolae Germani: oppidum sane, silentio haud praetereundum. Reliqua, regionis loca, vicorum nomine censentur, quae propterea, ex ditionum ordine, commemorabimus. Haec de Oppidis sufficiant. plura, si lubet, dent alii. [p. 138.] Membrum IV. DE DITIONIBVS, SEV DOMINIIS, QVAE SVNT IN COMITATV SEMPRONIENSI PROOEMIVM Quod limitaneus Austriae, Comitatus Semproniensis est, pridem in plures dominationes, regum indulgentia, abiit, arcibus fere admensas. Consulto enim, prisci illi reges, ita regionis fines diuisos esse voluerunt, vt tutos, ab incursibus vicinorum, pra-