Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)

SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA

est, ac modestiam, operarum adhaec patiens. quas in agro, cum fru­mentario, tum vineatico, haud sine industria, exercent. Ditionis, cum priori, eiusdem. §. III. RAKOS, SEU KROISBACH. Rakos, seu Kroisbach, nominis ortits: ruris circumfitsi, amplitudo: rudus Komanum: Marsiglii de eo obseruatio: venditur Sempro­niensibus, a Bethlenio: RAKOS, a cancris, nomen accepit, quos fluuiolus, a Semproniensium finibus delapsus, alit: Sempronio enim conterminum est oppidum. Itaque, Germani etiam, Kroisbacb vocant, modo loquendi vulga­ri, Krois, pro Krebs, substituentes; rectius Krebsbach dicendum esset. Peisoni et hoc vicinum adhaesit, quem ad orientem respicit, loco positum erectiore, siccioreque, quam vt lacus eluuiones reform­idet. Quae depressius sita sunt, ob alternos accessus recessusque aequoris, modo operiuntur vndis, modo nudantur, ideoque foeni prouentu, nimiopere variant. Cetera, cum oppido, altius se paullo erigunt, inter occidentem et meridiem, proiecta, et Semproniensi solo, maxime similia, vinique nobilioris feracia. Territorium, nulli facile oppido, maius: quippe quod, duorum ferme milliarium spatio, la­tera extendit, altero ad Sempronienses, et Klinbacenses altero, tertio ad Margaretham fere, pertingens. Vndiquaque, agro frumentario, vine­is, [p. 134.] nemoribus, arboribusque laetatur. In ea parte, quae in occidentem vergit, perpetuo vmbrosi nemoris latere, vsque ad vi­cum S. Margarethae vestigia adhuc adparent viae, a Romanis stratae, ex praescripto legis Semproniae, quae b) iubebat, vt viae munirentur, sternerentur lapidibus, milliaria discernentibus, notarentur, ponti­bus instruerentur. Totus enim iste tractus, quo ab agro Semproniensi, ad vicum Gschis, itur, sublimi mole, in aggeres coaequatus, viam ducit in terreno Rdkosiensium, elegantissime stratam, quae tamet­si passim iam, ob vetustatem perrupta est, tamen ostendit adhuc, Romanorum id olim fuisse opus. Obseruauit aggeres istos diligentis­simus MARSIGLIVS: C) Primum, inquit, in hac ciasse (puta antiquitatum militarium mediterranearum) sibi vendicant, duo circumuallationes, qua­rum propinquior Sopronio, vna hora, in ortum hibernum, ab hac vrbe distat, inde ad alteram remotiorem vsque sesqui horae spatio interiecto. Vtriusque fi­guram vaide irregularem, rotundae aliquot areoiae in circuitu interstinguunt, et via lapillis atque glarea eleuata, penes eas transit. Alioquin, vniuersus, cum oppido, ager, Semproniensium aliquando fuit, a Bethlenio emtus, B) CAIVS SEMPRONIVS GRACCHVS Tribunus Plebis, Quinto Caecilio Mctello Beledrico, Tito Quinctio Consulibus a. V. C. DCXXX. vid. Rosini Antiqu. Lib. VIII. cap. xxxi. conf. PI.VTARCHVS, in GRACCHIS, et alii. c-) Eodem Opere Danubiali, loco nunc citato, p. 43. Tab. xvm. Fig i. cum icone aeri in­cisa.

Next

/
Thumbnails
Contents