Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)
SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA
Felso-Biik: eius conditor: moks: V Nec praetereundum castellum est, quo Felso-Buk, inclaruit. Condidit hoc Stephanus Nagy, vir, Hungarici iuris scientia longe celeberrimus. Aedifkii substructio, neque ingens est, neque modica, opere facta solido, atque eleganti. Addit praetorio decus, amoenus, idemque fertilis positus, et praeter omnis generis sementem, peponibus gignendis in primis commodus. Accedit ad loci decus, elegantis structurae domus, Alexandri C^ompo, Vice-Comitis Semproniensis prouinciae laudatissimi. DSrffil, L. B. SchbikrP opus Positio ekgans et jrugi: VI. Succedit Castellum Ddrffel, quod Baro de Schdller, recenti forma substruxit. Haud indigna hero sedes, ct quae multis aliis praecellat, siue rationem situs habeas, siue aedificii. Prouentus loci est agrestis et maxime frumentarius. Adhaesit ad radices montis cuiusdam. Alioquin, laeta terrae positio, fertilitate segetum commendatur; licet careat vineis. Censetur in haerediis arcis Eeuka. [p. 130a] 54 VII. 55 Castella reliqva Casteila retiqua: Longum foret castellorum omnium, situs atque substructionum opportunitates, designare. Breui ea fasce complectemur; non quod famae singulorum dispendium velimus facere; sed quod parcius, eorum notitiam possessores nobiscum communicauerunt. Sunt vero: 1. SOJTOR, quod et UJ-GALANTHA vocant. Annis superioribus, insigni aedificio substrui coeptum, atque ita factum, vt accipiendo hero principi, in primis opportunum sit futurum. 2. TABOR, SAMERSDORFF et SIGONDORFF, quod suis singula commoditatibus sint instructa, inde colligas, quia, pro principum Es^terhd^y, dignitate atque elegantia, instauratis subinde substructionibus, sunt exaedificata. 3. PERESZNYEIENSE, Comitis Johannis Es^terhd^j, nuper, Comitatus Semproniensis administratoris. 4. LoOs, sedes Comitum Vic^ay, commoditatis, quam habet, haud omnino spernendae. 5. NAGY-SAAG, insignis, et ad commode habitandum facta moles, quam Christophorus Festetits, annis superioribus, eleganti non minus, quam solido opere, instruxit. 6. UDVARD, secessus, ac propemodum sedes Zsennyeiorum, Perenyiorum, aliorumque. 7. MIHALYI, gentis Kisfaludianae haeredium, per plures eiusdem familiae ramos possessum.