Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)
SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA
Carcer buias, noxiis exitiabilis: Priscae eius seueritatis le: incolae mixti, cum Christianis, ludaei: tolerandae vitae ratio: putabant, fortunam suam, ab vnius castelli, aut speculae potius, obsidione, segniter haerescere, geminabant subinde obsidionales operas. At enim, ad irritum cecidere conatus omnes; quando, non Es%terhd%ius modo, masculo excelsoque animo, non tam tolerabat, quam vincebat, obsidionem; sed Caesariani etiam, duce, Henrico du Vall a Dampierre, tempestiue, cum suppetiis, aderant, repulsisque, mutua ope, Beth/enianis, triumphum de profligato hoste, egerunt. Meminit, hanc Nico/ai virtutem, diploma, quod nunc exhibuimus, Ferdinandeum. Carcer huias, in primis memoratu dignus est: quod captiuis plerumque exitiabilis sit. Furti [p. 122.] acerrima in primis poena hic olim fuit. Vltra gallinae pretium, nemo furabatur, qui e carceribus Eakenbachi exesse superareque voluit. Existimo, locum fuisse, furibus olim obnoxium, cuius sceleris auerruncandi caussa, haec tanta seueritas inualuerit. Neque tamen id sine priscis legibus factitatum fuisse, certum est. lam tum S. LADISLAVS 1,0 Primum omnium iureiurando constituimus, inquit, vt qualiscunque proximus, principum reperietur in furti culpa, vltra pretium gallinarum, nullatenus possit abscondi, vel defendi a quolibet eorum. P/acuit quoque, vt ipse fur, nisi ceciderit (euaserit) in Ecc/esiam, suspendatur, et omnis facultas eius depereat. Et si imprudentia eius, qui ceperat eum, euaserit in Ecclesiam, vel in curiam regis, ve/ ad pedes Episcoporum, careat, qui non cauit, vendicatione furti. Si autem de tnanu fideiussoris euaserit, de patibu/o quidem liberetur, verum tamen cum eodem fideiussore in a/iam regionem, vendatur, et bona eius regali fisco vendicentur. Tanta tunc, in fures seueritate animaduersum fuit, quae, quod Eakenbachi, diutius obtinuit; non modo in vitio haberi non potest, sed meretur etiam, antiqui moris commendationem. Itaque frequentia isthic hodieque furum, et id genus maleficorum hominum, sunt supplicia; eo fine, totum iter, quo ad Nekemark itur, sacris columellis, interstinctum est, precibus sontium, qui hac ducuntur, destinatis. Incolae loci potissimum Christiani sunt, cum Iudaeis permixti: quibus lingua Germanica familiarior, quam alia; etsi nec Croatae desint. Vini cultura non proficiunt, itaque segetibus et pastione, vitam sustentant. Casei prouentus maximus est, qui non ex ouillo modo lacte cogitur; sed etiam [p. 123.] e bubulis: vtriusque enim generis eximia heic foetura est, et optimum seminium. Caseos plerumque rotundant, et in discos comprimunt villici, huic materia fistulata, et saluia nonnunquam mista est, quae non saporem modo conciliat, sed creditur etiam medicae efficacitatis esse. Totus hic tractus pertinet ad familiam Es^terhd^iam. 1,1 S. LADISLAI Decr. Lib. II. Cap. 1.