Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)
DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei
nae publicae, [p. 69] granarium item, Zitopoeia; et denique xystus puPriuatae domus blicus, iaculandi exercitio destinatus. Priuatis aedibus, si paucissimas suburbiv. excipias, suburbia, haud superbiunt. Praecrpua est Principis Es^terhd^ii, in edito loco, prope portam Viennensem, amoeno situ, excitata, quae tempore comitiorum in primis frequentabatur. Domus, oppido eximia, ordine, in altum, gemmo, decorisque fenestris, instructa. Huic muri vastitate accedit domus Societatis Iesu. Multum et haec habuit elegantiae; sed, vbi hospites, in vrbem irnmigrauemnt, a pristino decore videtur remisisse. tacemus reliquas. Quae per vicos remotiores sparguntur, humilis admodum fabricae sunt, et ad faciendam magis oeconomtam, quam luxum, comparatae. Tantis enim malis diuexata vrbe, rmrum est, vnam alteramue aediculam superesse adhuc, in suburbana hac regione; sed sunt tamen quadringentae et nonaginta, numero. Inter vetustissimas referunt, domum quandam, plateae, vt vocant, argenteae; tametsi sint, qui vicum Schlipperensem primum coepisse commemorent. Forum suburbii amplum est, neque indecorum. In medio fontem habet salientem, Anni MDCCXIX. opus, elegans omnino ac solide factum. Labrum e caeso lapide, pedes summum quinque altum, et in orbem circumductum, est. In huius medio, silanus arrigitur, statuario opere affabre factus, et varie aquas sparsurus, magno, non spectantium modo oblectamento, sed emolumento etiam communi; nisi identidem, caelo inpnmis sicco, parcioribus aquis inundaretur, aut plane fieret siticulosus. Alioquin, si saliat, aquam eructat limpidam, et salubrifp. 70]tatis eximiae. Reliqua pars fori vrbem circuit, centuum passuum interstitio, a moenibus seiuncta. Atque hunc quidem ambitum, alibi opificum tabernae, collectae alibi in lacus aquae, passim vero, tiliae ex industria consitae, amoenum reddunt, et vespertinis deambulationibus idoneum. Nempe, vt rncendia suburbii, ab vrbe interiore, arcerentur, tiliis, ineunte saeculo XVIII. fossarum margines conseruerant Sempronienses. quarum tamen plerasque, cum obsidio Kdkdc^iana, tum confluentis ad mercatus multitudinis, seu incuria, seu petulantia, confecit. Quod inde spatii superest, vici suburbam, quadrifariam occupant. Romanorum forte mstituto, qui vrbes sic fere diuidebant. Totius autem ambitus, fossis, iuxta murum ductis, XII. plus minus stadia, complectitur. §. XXV. Extra moenia, horti sunt, leuiter instructi, et non nisi culinae caussa; culrus elegantiam, metu belli, motuumque frequentium, prohibente. Hinc et illinc, molarum aedes conspicias, quarum nouem numerantur. Ex ea parte, qua Viennam itur, haud procul a moenibus, munimentum se obiicit, collinae positionis, quod ad retorquendum hostem, proximo bello ciuili, substructum fuisse, meminimus. Cui suppar, alterum, infra portam Bocskaianam, simili positu, conspicitur. Inde rus, pratis mixAgri Semproniensis habitus: