Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)
DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei
tur. Multis vrbi hae operae constiterunt. f ) Exstructo propugnaculo, ducendis aggeribus, sequenti anno vacabatur.s) Deprimebantur cauernae, egesta humo, et penitus expurgata. Quidquid porro, diuturna vetustate, siue corruit, siue vitiatum est, reparabatur sedulo. Muris, vbi necesse erat, communiebantur suburbia, constitutae, locis idoneis, portae. h ) quarum alteram, das Neustifft=Thor; Wiener=Thor vero alteram, adpellamus. Additum est armamentarium, exaedificatae molae manuariae iumentariaeque, comparatae, pulueres pyrii, et omnis generis machinae ac tormenta: neque intermissum quidquam est, quod, aut futuri belli metus, deposcebat, aut suadebat tempestiua senatus prouidentia. §. XII. His adparatibus, dum vrbs, malorum praesaga, omni cura, atque stu- AdJUgitur dio, operatur, MATTHIAS II. [p. 51] diem obiit. Magnae hinc rerum ^Bcthlenio: conuersiones consequutae sunt. quae ad nostram quoque vrbem, pertigerunt. Nempe, altero post inauguratum FKRDINANDVM II. anno,') Beth/en, nouas res moliri coepit. Non suffecit barbarorum immanitas k ) quae incubabat ciuitati, etiam furore ciuium lacessi eam oportuit. Beth/eniani, scilicet, admotis copiis, corona vrbem cingunt, neque ab oppugnatione prius desinunt, quam victa manus porrigeret. Nihil potest, saeuitiae et crudelitatis, excogitari, quod non, ab eodem hoste, patratum sit. Non tunc profanis aedibus, non sacris parsum fuit. Patuit vrbs, hostili huic licentiae, eousque, dum exactis Hungaris, vicissim regi suo accederet. Id, quemadmodum factum sit, ex IVLIO BKLLO,* adscnbemus: Comes, inquit, TAMPIERIUS, cum suis, aliisque militibus, qui Eysenstadii erant, et ducentis Fuggerianis, ac duobus tormentis, mane, ad oppidum Oedenburgum accessit, portam machina pyrobolari disiecit, et excubatoribus obtruncatis, oppidanos denuo in verba Caesaris, iurare coegit. Paul/o ante, bis mil/e Hungari, qui in praesidio erant, cognito aduentu Tampirii, profugerunt. Caesariani autem, oppidum, annona inde auecta, rursus deseruerunt: ciuibus in fi.de perseuerantibus. Sed, nequiuit Bethlen, obliuione sepef ) Kxstructum hoc munimentum cst A. MDCXIV. adcurantc Laknero, Consulc, numquam satis dilaudando. 8) Anno MDCXV. it. MDCXVL quo tempore platea, quam vocant, die Wieden, feria II. Paschatos, conflagrauit. h ) Anno MDCXVII. ') Annus fuit MDCXIX. quo Betbien, nouis motibus, prouinciam, ct Sempronium, concussit. k ) Turcae, et Tartari, Portae, quam vocant Michaelitanae, castris admotis, et templo ibidem iniquissimc foedato, vrbis deditionem postulabant; scd, ciuium, et militum pracsidiariorum, excursione, ac tormcntorum, glandiumque plumbearum procellis, dcpulsi a muris sunt, atque in fugam acti: rcdituri iterum. Cum Bucquoiani, Oedenburgum, I Iungariae oppidum occupare in animo haberent, Bethienius Gdbor, conatui ipsorum praeuertcns, illud in suam potcstatcm redcgit, bis mille Hungarorum pracsidio, illic rclicto. * Comcntar. I listoriae sui tcmporis, Lib. III. p. 272. a. ad annum MDCXIX.