Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)
DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei
bonoribus a Salomone Geysaque donatur. Praeda militibus concessa, et dona 24 viritim sestertia distributa. Ista BONFINIVS, quae vniuersim de prouincia Semproniensium dici, non negamus, oppidanis tamen in tantae laudis partem simul venientibus. Postea, cum bellum illud sacrum, quod totius Europae viribus, aduersus Saracenos in Asia gerebatur, iniisset; non plane, a demigrantibus eo, rnilitibus, intemeratum fuisse relictum Sempronium, ex iis colligas, quae in Mosonii historia, b ) prolixe commentati sumus. Nam, quando Chronicon Hierosotjmitanum, castellum Cyperon meminit, ad cuius portas, sacer ille exercitus, COLOMANNO rerum potiente, castra metatus sit, Sopronium, intelligi oportere, illic docuimus. §.VI. Clades Scmpronio ab Henrico, Austriae Duce, illata: noua vrbis instauratio: Nrhil vero Sempronienses adflixit magis, quam Henrici, Ducis Austriae, populatio. Hic [P. 44] enim in GEYSAM II. moturus, adeo in vrbem saeuiit, vt exustis aedibus, moenibusque solo aequatis, ciues penitus dissiparit. c ) Perierunt plurimi, multi fuga subducti, tutiores alibi sedes quaesierunt, nonnulli substiterunt in quercetis prope vrbem, erutisque illic latebris, diu circa collem, cui Poc^mann nomen, latuerunt. Tandem procul hostium metu redeuntes, collapsa vrbis moenia, reparant. Castrum erat, cum serie domuum illius ordinis, qui a ponte saxeo, ad portam vsque Ptochotrophei, intercepto foro, procurrit. Haec aedificantibus, peculiare municipii ius datum fuit. Praeterquam enim, quod vrbani adpellabantur, etiam dicundis caussis, interesse poterant, a quibus remoti erant suburbani. Idem ius retinent adhuc, qui castrum inhabitant. Nescio, an non referri ad hanc Sempronii instaurationem possit, quod ex FVGGERO, Historia Ducum Styriae, d ) commemorat: a Leopotdo, Austriae Duce, ante Habsburgicam gentem, penuitimo, ad Fiuuium Heytham, ad arcendas Hungarorum irruptiones, ciuitatem conditam, quae quod saepius exusta et toties instaurata, Noua ciuitas dicta sit. Haud procul inde, et EMERICVM Hungariae regem, ciuitatis cuiusdam fundamenta iecisse; inter ambos principes, subinde hac conditione conuentum, ei, qui opus citius absoluisset, aiter cederet. heopoidi ceieritate praeuenium Hungarum, coepto denique destitisse. Haec ibi legas. Istud contraire videtur, quod fundamenta rex vrbis futurae dicatur iecisse. Verum, nihil obest, quo minus, idem, de instauranda [p. 45] augustius vrbe, dici potuerit. ANDREAS certe II. qui b ) Parte Speciali Membro II. Sect. I. §. V. et praecipuc VII. =•) Nihil de vrbis hac clade apud BONFINIVM legas, Dec. II. Lib. VI. p. 259. scqq. bellum istud, et Hungarorum victoriam, describcntem; sed pronum omnino est, existimare, sicuti Pisonio, ita, ne Sempronio quidcm parsum fuisse: id quod non dissimulant, eius aetatis scriptores exteri; memoriam vcro atrocitatis, hodicque retinent Sempronienses. Nisi malis hanc vrbis cladem ad tempora OTTOCARI regis Bohcmiae reiicere. vid. Hist. Ducum Styriae. p. 100. d ) In LEOPOLDO II. p. 38.