Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)
DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei
PARS SPECIALIS DE LLBERIS REGIISQVE CLYITATIBYS, ARCIBVS, CASTELLIS, OPPIDIS, ET DITIONIBVS, SEU DOMINIIS, COMITATUS SEMPRONIENSIS PROOEMIUM Ordinem, quem, in describendis Comitatibus aliis, scquimur, immutamus hic consulto, vt horum voluntati locum demus, qui, posthabita Processuum partitione, Vrbes, Arces, Castella, Oppida, et Dominationes singulas, sigillatim cupiunt pernoscere. Igitur, primo quidem V^bes, postea, quod est in prouincia reliquum, perlustrabimus. Membrum I. DE LlBERIS, REGIISQVE VllBIBVS COMITATVS SEMPRONIENSIS PROOEMIUM Tres sunt, JLiberae Regiaeque Vrbes, in prouincia nostra. SblMPRONIVM, KlS-MARTONIVM, atque RVSTINUM, quarum prima, in veterrimis Hungariae vrbibus, suo quodam iure censetur; duae reliquae, in nouis habentur. Singularum historiam, in compendio dabimus. [p. 34] Sectio I. DE SEMPRONIO Synopsis. SEMPRONII antiquitas: §. I. Nomen vrbis, a quo promana rit. §. II. Qiiis iik Sempronius, a quo vrbs denominata est. §. III. Vrbis facies sub Romanis: §. IV. Quamdiu a Romanis Sempronium possessum: est in Hunnorum Auarumque potestate: Dotis iure, in S. Stephani ditionem venit: adfligitur ab Henrico III. iterumque instauratur. §. V.