Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)
DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei
NlCOLAVS ESZTERHAZY, de Galantha, primus, ex illustri hac gente, axiomate isthoc, insignitus fuit, A. MDCXXV. die XXV. Nov. quo die, et Pa/atinum regni creatum fuisse constat. Vir, multarum adeo laudum, vt iis enarrandis, nos quidem haud sufficere, lubentes profiteamur. LADISLAYS ESZTERHAZY, post Stephanum, Comitatus Castriferrei Supremum Comitem, Nicolai Palatini Reg. Hung., secundo genitus, quem ex Christina Njdri, susceperat. Surrogatus patri est, in capessendo hoc magistratu, anno, qui Nico/ao fuit emortualis, MDCXLV. Nihil eius, in administranda prouincia, fide, sollicitudine aequitateque, Comitatui euenire potuerat exoptatius. Sed eam felicitatem, cruenta fata, Semproniensibus inuidere: quippe qui, anno MDCLII. die XXVI. in praelio Nagy-Ve^ekenjensi, quod cum Turcis infeliciter commiserant nostri, viginti vulneribus confectus, cum tribus patruelibus, Francisco, Thoma, et Casparo, Es^terhd^iis, occubuent. Octo enim, quod mirere, pugnae illi, ex Eszterhazyorum gente, interfuisse constat: nimirum, praeter occumbentes illos: Iohannes, Sigismundus, Nicolaus, et yl/exander. Successit Ladis/ao, PAVLLVS ESZTERIIAZY, Nicolai filius, et laudati nunc Ladis/ai, ex Christina Njdri, vterinus; cum paternarum virtutum, tum honorum etiam, ex asse haeres, quam ille dignitatem, tanto fecit illustriorem, quod ea, tunc quoque functus est, cum iam, inter S. R. I. Principes, relatus fuit. MlCHAEL PRINCEPS ESZTERHAZY, optimo patn Paul/o suffectus est, A. MDCCXI. institurus, procul dubio, vestigiis paternis, nisi morte intempesta praeuentus, cum reliqua axiomata, [p. 31] tum istud quoque, immaturius migrare fuisset coactus. IOSEPHVS PRINCEPS ESZTERHAZY, Michaelis frater; sed cui diuturniorem tantae amplitudinis vsuram, mors inuidit. PAVLLVS ANTONIVS, PllINCEPS ESZTERHAZY, Iosephi maior natu, filius, cuius vices, dum tenera adhuc aetate esset, et peregre versaretur, Comes loannes Es^terhd^)' de Galantha, administratoris titulo, summa cum laude, obiit. [p.31a] §. VII. Ritus, instaurandorum Suprcmorum Comitum, exemplo. Paulli Antonii Eszterhazii Principis, expromtus: Hic vero, dat se nobis opportunitas, vt inaugurandorum supremorum Comitum, cerimoniam, expromamus: tum, quod nondum occasio fuit, ea de re commentandi; tum, quod nunc ea in manibus est, qua tota Hungaria, nequeat esse celebrior. Cum enim alibi, Archiepiscopi, praesules item alii, et magnates, ad eam dignitatem, seu vetere, seu nouo iure, euehuntur; apud Sempronienses, eximia haec praerogatiua, vnius, quem habet Hungaria, principis ESZTERHAZII, haereditaria est. Diximus Iosepho mortuo, lohanni, ex comitibus Es^terhdsj, administrandae tantisper prouinciae curam, ab indulgentissimo rege, CAROLO III. de-