Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)

DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei

piunt, dum ad imum, continuo veluti scamno, lapidibus, quantum opus est, excisis, perueniant. Vna portione absoluta, incipiunt, alte­ram, atque ita sigillatim erutis saxis, lapicidinae, in dies maius spatium interius nanciscuntur. Mireris varii generis ossa, rostra auium, et con- eiusportenta: chylia, in lapidem versa, heic reperiri. Vix ter, quaterue, malleum saxo infigere opus fuerit, dum id genus conchylia, [p. 20] formae variae, se ingerunt. Multa millia eruunt, quotannis lapidarii, venundantes, pul­chriora, quibus arrident, vt singulis grossis, quina senaue, pro lubitu, habere possis. Spectator aderam, quum conchae excisae essent, vola manus, ampliores. Separantur a saxis facile, si aquae iniectae, maceren­tur. Interdum, et sine hoc, quouis cuspide possunt reuelli. Praeter has, plures, Comitatus, lapicidinas habet, in primis Margarethensem, quae aegre Rakosiensi cesserit; sed non est tam boni lapidis. qui tamen exscinditur, non muralibus tantum substructionibus; sed etiam sta­tuariae, cippis, columnis, monumentis, omnino idoneus est. Nam, quod friabilem habet materiam, commodissime sculpitur, et parietes exhibet siccos, nullisque humoribus importunos. §. XIII. Etsi, rudis metallorum materia, rarior in his terris est, inuenitur ta- Numismata vetera, men signata. Numismata Romanorum intelligo, quae ita frequentia passim obuia: occurrunt, vt non defuerint, qui integros, de eis, libros conscribere meditarentur. Scilicet, cum Romanae ditioni tractus iste accensebatur, dispersi tunc nummi, et temporum diuturnitate, alte in terram de­pressi, subinde iam, ab agricolis erruuntur. 7 Rariora sunt, quae Impera- rariorum catalogus: tores, lulium, Augustum, Tiberium, Drusum, Caium, Claudium, Neronem, Marcum, Vitel/ium, Galbam, Vespasianum, Domitianum, Neruam, Traia­num, Hadrianum, Ae/ium, Antoninum, Aurelium, Verum, Sept. Seuerum, et alios plures referunt. Elegans est, Augusti nummus argenteus, cum icone et e7uypccfi PROVIDENTIA DEORVM. Praeterea, nummos rcpe­rias, quos nec Mediobarba scire potuit. Tiberium certe, cum imagine Pontiftcis Max. catalogo, quem confecit, non inseruit. Nuper admodum Valentis nummus erutus est, qui galeatam figuram, flcxis genibus ostendit; nec non Constantini Magni; vbi quadrigae, Imperatorem, cum manu [p. 21] ei caelitus porrecta, deuehunt: forte, vt doceretur: Fidem, DEI donum esse. quam, primus, m Caesaribus amplexus fuerat, Con­stantinus. Sunt etiam quidam ex auro rariores, vt Iulii, Antonini, Lepidi, Antoniae, Vite/lii, Domicillae, lu/iae, Titi, Domitiae, Neruae, Ae/ii, reliquo­rum. Maiores sunt in aere, Tiberii: plumbei quoque repenuntur, sed non sine fraudis crimine. Serratos passim inueniunt agricolae, rotulis dentatis similes, quorum praecipuus Papiam gentem plebeiam, refert, cuius Triumuiri pater, legem tulisse fertur, ne quis peregrinus in vrbe esset. Caput eius, parte altera, pellis caprina obtegit, altera, inerrat gryllus: in ceruice vrceolus est, cum inscriptione: IMC. Papi. Haud vul-

Next

/
Thumbnails
Contents