Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)

DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei

ripa, inter Marcomannos, et Chotauros, collocauit PTOLEMAEVS. 0 ) Ortum lacus, ad aquas, Danubiip) vorticibus haustas, et occulto meatu, huc lllapsas, non plane nulli credunt. At enim, non est opus occultis meatibus, cum plures sint riui, qui apertis alueis, in lacum incurrunt. In his sunt, praeter amnes, Vulka, riuuli complures, e monte Laitberg varie delapsi; Kakoschiensis item, paludoso fonte natus. Vt Rabum taceamus, qui ad Kapuvdr, per canalem, in laxissimum illud arun­dinetum, Hansdg, inductus, lacum adauget. Ceterum, lacus ipse tria milliaria longus, duo latus est, altitudine haud vbique aequali. Praeter rem AVENTINVSi-) ait: hunc lacum, in longitudinem, quinque et quadraginta millia passuum, quindecim in iatitudine patere; ambitu vero comprehendere mille passus, plus centies, praesertim quando accrescit. Stato enim tempore, si vulgo credas, per septennium augetur, tam diu vicissim decreturus: id quod tamen negant, rerum periti, incrementa decrementaue lacus, ex caeli habitu, sicco aut pluuio, metientes. Adde subterraneos aquarum meatus, vberiores nunc, iterumque parciores: pro quorum ingenio, lacus quoque, vel increscit, vel decrescit omnino. Aquas habet, a colo­re mannarum, haud multum abhorrentes. Modico ventorum flatu, vehementer mouetur, et fluctibus, opinione celenus, intumescit, iu­cundo et longinquo spectantium obtutu. Itaque, non modo nauigatu difficilis est, verum etiam, more pelagi, vsque ad naufragia, saeuus. Profecto, vbi nauigantes fluctibus corripuit, non secus eos iactat, quam aequor aestuans: quocirca, traiectus habet [p. 7] periculi plenis­simos. Saepe namque, placido caelo soluentes, naufragium fecisse, meminerunt adcolae, ventis subitaneis, lacum conuellentibus. Alio­quin, tranquilla et constanti tempestate, secure traiicitur, non sine ad­colentium emolumento. Nauigia, in longum, contis pelH possunt, dum in profundum delata, remis opus habeant. Piscatores, solo con­torum adminiculo, ripas legunt, raroque prouehuntur altius: quippe, territi penculo. qua re fit, vt capturam piscium minutiorum faciant; grandiores, ne in alto quidem reperturi: vt, piscibus penitus iam defe­cisse haud immerito querantur. Aduersum est, rarius lacum glacie integi. quod si fiat, inter praesagia haberi consueuit, vitis, nimiis fngo­ribus, adustae. quemadmodum A. MDCCXXIX. dum haec recogno­scimus, euenit. Nimirum, integer, alta glacie, ita concreuerat, vt nuda­rum aquarum indicium nusquam superfuerit: quod alias euenire solet, aliqua eius parte, passim, a glacie, libera. Rediit, eadem haec hiemis, post hominum memoriam, omnium saeuissimae, rigiditas, anno MDCCXL. tantae pertinaciae, vt, vltra hibernos fere menses, glaciali itinere, potuerit traiici, concretus glacie lacus. Exundare consueuit °) Lib. II. c. XII. Tab. IV. P) Nihil absonum fcceris, id si volucris adfirmarc: cum similc quidpiam obscruaucrit MAKSIGLIVS, circa paludcs Comitatus Bacsiensis, inde a Tibisco propagatas. 1) Annalibus Boiorum, Lib. I. f. 47.

Next

/
Thumbnails
Contents