H. Németh István - D. Szakács Anita: Johann Wohlmuth soproni polgármester naplója 1717-1737 (Sopron, 2014)
Források
1735 praesentatione, tum vero iam antea porrectae instantiae adursione, et sollicitationis continuatione, necessarium est, ut ex quolibet districtu unus honestus vir, infallibiliter pro 24ta Aprilis anni currentis, primo Posonium, demum Viennam, ad augustam aulam expediatur, eidemqfue] non solum universarum persecutionum, excessuum, ac aliorum negotiorum coram augusta aula proponendorum specificatio, sed et documenta, attestationesq[ue], quibus instantiae fulciri debeant, ac plenipotentiae consignentur, intuituq[ue] cuiuslibet negotii species facti, intra districtum elaboretur, ne, quod saepius accidit, nunc quoq[ue] ex in- adaequata informatione porrigendae instantiae nobis magis noceant, quam sint proficuae; Ubi tamen urgens necessitas adfuerit, ablegati expeditio anticipari, vel ante eius expeditionem, instantia aut species facti ad agentem mitti potest, im[m]ó com[m]odius accidet, si particulares casus, per particulares instantias, quo citius suae ma[ies]t[a]ti repraesentabuntur, et demum per superventuros ablegatos prementur, et urgebuntur. 2do Notum est, eam esse suae ma[ies]t[a]tis sacr[atissi]mae benignam voluntatem, ut superintendentes [252:] habeamus, quod et ordo ecclesiae exigit, legesq[ue] patriae observandum iubent. Aliis districtibus super-intendentes iam constitutos habentibus, partes Trans-Da- nubianae constituendi, seu eligendi super-intendentis negotium pertractent, et finiant; Superior verő Hungária ad unum tantum super-intendentem, praeterito particulari per suam ma- [ies]t[a]tem civitatum petito reducta, Deo gratam concordiam ineat, et uno, eoq[ue] actuali super-intendente contentetur. 3“° Trans-Danubianae suadetur, ut aliquis sit, et si ita placuerit, d[omi]nus Ostffy, qui negotia partium illarum curabit, qui cum ecclesiis, et earum com[m]embris, cum aliis districtibus, et d[omi]nis agentibus correspondebit, et in specie nunc statim negotiu[m] eligendi ibidem super-intendentis assumet, intendetq[ue], ut aliqui cordati, pacifici, et bene meriti viri candidentur, demumq[ue] ipsa etiam electio in nomine domini peragatur, et acceleretur, ut eadem electio, in praespecificato termino, per d[omi]num Ostfy, eo, si possibile fuerit expediendum, Posonii reportari, et suae ma[ies]t[a]ti cum reliquorum districtuum super-inten- dentibus repraesentari possit; Reliquorum etiam districtuum ablegati super-intendentum etiam electionem Posonii reportabunt. [253:] 4to Necessariae expensae ad manus d[omi]ni Christophori Málick,892 vel eidem adiungendi alicuius honesti viri, Posonii residentis, transmittantur, qui qualiter, et cum quali securitate cum iisdem pecuniis dispensare debeat, Posonii elaborabitur, fundum vero expensarum quilibet districtus intra se elaboret; pro quorum ordinatiori observatione sequentes modalitates proponuntur: Specificatio districtuum, pro super-intendentibus Augustanae confessionis destinatorum: lmo pro d[omi]no Samuele Antonius. Ecclesiae fl. In comitatu Aba-Uivariensi ecclesiae 3 24 Zempliniensi cum filialib[us] 1 10 Sáárosiensi 11 50 UngvariensiScepusiensi 4 40 892 Talán megegyezik Bél Mátyás tanítványainak egyikével, Johann Christoph Malickkal. / Vielleicht is er mit Johann Christoph Malicky einem der Schüler von Matthias hé! identisch. Tóth, 2007. 197. 251