H. Németh István - D. Szakács Anita: Johann Wohlmuth soproni polgármester naplója 1717-1737 (Sopron, 2014)
Források
1733 haerentes, cum sincera, et genuina declaratione: Utrum eaedem in toto, vel pro parte exigi, et incassari possint, vel iam exactae fuissent, specificandae venient? 43. Non deessent etiam ex taxis diaetalibus penes civitates notabiles hodiedum haerentes restantiae, quae siquidem in praesendarum minus [174:] persolutae fuissent; non dubitaretur autem easdem indubie impositas, et si non ex toto, maiori tamen in parte exactas fuisse, quae in alios usus minime erogari debuissent: Unde quorsum conversae sint, quantumve exportaverint, ratio reddenda veniet. 44. Et siquidem occasione etiam restaurationufm] magistratualium, et exmissionis com[m]is- sariorum regiorum, illud quoq[ue] non postremum punctum esset, ut ecclesiarum, nosocomiorum, et hospitalium proventus, quorsum iidem applicentur, rite examinentur: Hinc civitatibus incumbet, dum et quando rationes suas domesticas, regiae camerae praevie exhibuerint, etiam de proventibus ecclesiarum, et hospitalium expost successive transmittant, eas- demqfue] modo in punctis praemissis proiectato instruant, taliterqfue] debitam horum administra tionem sufficienter demonstrent. Quae omnia eo fine speciatim, adeoq[ue] secundum suas species proiectata sunt, ut si quae civitates, unam alteramve speciem proiectatorufm] proventuum in medio sui perciperet, studeat talem sincere, clare, dilucide in suis rationibus regiae camerae submittendis inserere: Quodsi vero punctum quodpiam civitatem aliquam non tangeret, tale punctum non silentio quidem praetereat, verum [175:] per expressum idipsum apponat, tali puncto connotatum proventum civitatem illam non habere: Casu vero quo civitas quaepiam praeter, et extra proiectata puncta (quae unice directionis, et rectarum rationum formationis causa ponerentur) alios adhuc, et ab his rubricis distinctos, et ne fors in suis urbariis contentos, aut ab his etiam exmissos, et regiae camerae incognitos haberet proventus, similes minimé reticere, verum rationibus suis iusté, conscientiosé, et sincere sub fide dignitate sua, ac sub poena suspensionis ab officiis, vel etiam realis amotionis, aut ubi casus exposceret, gravioris etiam animadversionis inserere tenebit[ur]. Quibus taliter praemissis, erogationes etiam quas, et quales una-quaeq[ue] civitas annuatim haberet, easdem etiam in distinctas rubricas rediget, specificationem earundem regiae camerae submittet, ac unam-quamq[ue] positionem, ubi super perceptionibus, ac erogationibus rationes redditum est, sufficientibus quietantiis, aut ubi etiam haberi non possunt, authenticis probis, et documentis sufficienter comprobare, taliterq[ue] universalem statu[m] tum proventuum, tum etiam erogationum exhibere tenebit[ur]. Qua occasione in erogatione ipsorum proven[176:] tuum salaria quoq[ue] tum magistratualium, tum etiam subalternorum officialium, et servitiorum, distincte ä beneficiis aeqfue] speci- ficandis, quae ne fors titulo, aut praetextu quopiam supplementi salarii, aut alio colorato, quandoq[ue] magistratualibus personis, quae com[m]unem civilem cassam ingredi deberent, indebite, et praeter ordinem abusivo quodam modo applicarent[ur], expressim exponenda venient: Ubi verő ne fors fixa sua salaria ipsae magistratuales personae, et praemissi non haberent; veru[m] potius in locum salariorum beneficia talia, quorumve indultu, et k quo tempore usuanda habuissent, quantumve id annue constitueret, respectu cuiuslibet, in particulari distinctim classificandum, et experimendum incumbet. Et quia etiam constaret, complures civitates in passivis debitis haerere, nonnullas autem ne fors activa debita habere posse; unde respectu passivorum quidem, cum appositione anni, quo eadem, et ä quo, ac erga quale, an legale, vel excessivum interessé, et pro quali necessitate contracta sunt: Ita pariter cum accurata vel neglecta persolutione interessé specificanda; et si interessé ipsum quovis demum ex casu neglectum est, ratio neglectus assignanda fine eo, ut constet, an ex <in>sufficientia proven[177:]tuum, vel spontaneo magistratűs neg212