Dominkovits Péter: Egy gazdag városvezető, Lackner Kristóf polgármester javai (Végrendeletek, hagyatéki- és vagyonleltárak, osztályok 1591-1632) (Sopron, 2007)

A források/Die Quellen

Comitatus Castriferrei debet mihi ratione legationis Satwienerianae quinquaginta imperiales, prout etiam alteri 50 domino Cyriaky tanquam legato, a' Comitatu Soproniensi fuerunt exhibiti. Ilii etiam ad muniendum Zalawarium exigendi sunt. Item, Henrico Kolb lego poculum piano opère factum et deauratum, quod mihi a' communi ciuitate donatum fuit. Eiusdem liberis trecentos florenos et meam vineam Tudtloß dictam. Eiusdem sorori, quae Viennae cuidam pannitonsori Stadlers dicto nupta est, etiam centum florenos, item cingulum latis laminis subjectis deauratum. Item haeredibus Kollicis a' quondam meo fratre Johanne Koll procreatis lego sexcentos talleros, excepto Johanne Alberto, qui ob mendacem suam vitam et facta, non plus 200 fl. rh. pro suis haeredibus, praestita tarnen cautione, accipere debet. Item dimidiam partem meae domus in foro sitam, nempe anteriorem partem monasterium spectantem, prout illa in me, a' parentibus meis haereditaris jure pervenit, cum omnibus appertinentiis, magnum illud castanetum, vineam Arzgrueber e' regioné ciuitatis circiter duodecim iugera agri in Tieffenueg, ut et vineam in Langschilling, data vero cautione, his omnibus pater sine ulla distractione usque ad maiorennitatem liberorum suorum fruetur. Item ad propagationem scholae nostrae civitatis huius, in qua ego institutus fueram, lego centum taleros. Johan Tamisch coniugi Koberstorffy lego 50 talleros. Foederi Studiosorum Nobilium Soproniensium lego meam bibliothecam, mei doctoratus, nobilitatis et palatinatus priuilegia. Poculum illud a' me ipso fabricatum, etiam uti legatum apud dictum foedus manent. Si forte autem ex inuidia jam fatum foedus cassatum fuerit, aut alias minus legitime celebratur, extunc omnium a' me donatorum dimidia pars communis civitatis xenodochio, altera meis cognalis Kolly et Kolby haeredibus cedat et reddatur, exceptis privilegiis quos communis civitatis in domum senatoriam sumpta, fideliter asservabit. Contubernio, quae vocatur vulgo (Elende Zech) lego specimine artificii aurifabrilis a' fuggnero facti. Confraternitate prope posteriorem portam, lego duos cyathos, qui invicem iunguntur et ex parte inaurati sunt, praeterea unum versorium pocillum, quo etiam antea unum donaui. Confraternitati dominorum dictae, deauratum et variegatum cantharum, qui dupliciter, quod observandum, deauratus est. Item, unicuique huius ciuitatis evangelico concionatori, aureum annulum. Singulis gymnasii collegis, item Germanicarum scholarum praeceptoribus duos ducatos. Singulis famulantibus vel ancillis, quae nunc a' meis servitiis sunt, et fideliter inserviorunt, duos imperiales talleros. 207 Liberis Nusbaumb, vineam Neugebirg mihi ad ipsorum patie olim datam, et nunc melius cultam iterum lego. Item singulis centum talleros. Pro lapide sepulchrali meo tumulo imponento lego ducentos talleros. 208 A következő szövegrész ebben a másolatban betoldás. / Das folgende Wort ist in dieser Abschrift eine Ein­schiebung. A betoldott szövegrész vége. / Ende des eingeschobenen Textteiles.

Next

/
Thumbnails
Contents