Tóth Péter: A Mária Terézia-kori úrbérrendezés kilenc kérdőpontos vizsgálatai Sopron vármegyében; I. Magyar és latin nyelvű vallomások (1767). (Sopron, 1998)

A falvak válaszai/Die Antworten der Dörfer

praefatam possessionem Viss aeque convehere, item pro advehendis ex oppido Kapuvár vacuis vasis pro ratione temporis plus, minus, prout nimirum procreatio est, quandoquidem etiam 14, 15 currus dare tenentur. Item toto tempore decimationis, donee decimatio durât, dominum decimatorem, in festo autem Purificationis ejusdem officialem eousque, donee pecunia pactatae decimae e locis supra specificatis comportata fuerit, propriis eorundem colonorum expensis tarn ipsum reverendissimum dominum decimatorem, quam famulitium intertenere, equis vero sufficiens foenum et avaenam praestare tenentur. In casu vero eum, ubi dominus decimator propriis equis eo non advehitur, quorsumcunque nécessitas exigit, vecturas praestare tenentur. Tempore vero vindemiationis ad promonthorium Losiense duos vigiles ordinäre debent, ubi antea dominium terrestrale eosdem intertenuit, a tribus vero annis eisdem denegata fuit, jam vero denuo unum cubulum tritici et cubulum siliginis eis resolvit. Ubi autem in locis praescriptis decima vini in natura praestatur, duos inquilinos pro comportatione ejusdem decimae ordinäre debent, quibus tarnen intertentio ibidem suppediatur. Dum vero in proprio promonthorio Visiensi vindemiare soient, 4 vigiles ad vias, usque dum durât, ne absque decimatione per extraneos clam auferatur, statuere debent. Omnes praeterea labores, currules quam, etiam manuales ad molendinum necessarios ex lignis dominalibus praestare tenentur. Proventus quoque molares dum dominium demandât, Sopronium aut Ginsium invehere tenentur, rarius tarnen id evenire solet, eo, quod a dominis ipsi leviori precio coemere soleant. IV. Bénéficia possessionis ejusdem Káptalan Viss sunt, quod terrae arabiles ex ratione etiam situationis, eo, quod terrénum illud in colliculos protensum et in valles proclive sit, ob fertilitatem terreni aequaliter tritico et siligine inseminentur, araturaque duobus jumentis omni tempore commode perfici possit. Civitatesque Ginsiensem pro beneficio distractionis ad distantiam unius miliaris, Sopronium vero 2 Vi miliarium habeat, hinc beneficio quaestus frumenti et aliarum rerum in easdem civitates, ac etiam vicinas provincias ex ratione situationis fruuntur. Prata item plane sub hortis situata bona, optimumque faenum producentia habent, ubi cordum quoque quotannis falcari potest, et absque temporis dispendio eidem invigilare possint. Pascuum etiam pro suis pecoribus utcunque sufficiens, eo, quod ex indultu dominii in silva dominali et ultra territórium eorundem in praedio quoque Szőkefölde, a territorio Visiensi distincto iisdem admittatur, non secus beneficium glandinationis, dum glandes crescunt erga leviorem censum a dominio obtinent. Beneficio etiam vinearum in proprio territorio situatarum fruuntur, quas etiam ad exiguam distantiam habent, ubi mediocritatis bonitatis vinum fertiliter procreatur. Molae tam dominalis in paredio Szőkefölde, quam et ad exiguam distantiam in vicinis quoque territoriis complures existunt. Maleficia autem eorundem sunt, quod exundatio fluvii Répcze ibidem defluentis quandoque pratis, agris vero vehementia imbrium nociva sit.

Next

/
Thumbnails
Contents