Wick Béla: A kassai Szent Erzsébet dóm (Košice. Szent Erzsébet nyomda, 1936)

Első rész. A szent Erzsébet dóm története

rosunkban az Ür 1675. évében december 14. napján Lipót. Pálffy Tamás nyitrai püspök, Orbán István.« A rendelet latin szövege: »Leopoldus Dei gratia electus Romanorum imperátor, semper Augustus ac Germaniae, Hungáriáé, Bohemiae etc. Rex. Prudentes et circumspecti fideles nobis dilecti. Ex fidedigna relatione percepimus, iam a triennio parochia­lem ecclesiam Cassoviensem, cui similis vix in regno nostro Hungáriáé daretur, ab acatholicis receptam et pro catho­licae religionis exercitio reapplicatam, altaribus tamen desolatam, fornicibus pluvioso tempore stillantem telis­quae aranearum obductam, turrim vero, in qua campanae pendent, iam iam ruinám minitantem. Cum autem vos ius patronatus praetactae ecclesiae pro vobis vendicaretis fru­ctusque eiusdem perciperetis, ideo porro cat'holicus ma­gistratus per maiestatem nostram institutus illic esset, ut cultus divinus cum veneratione sanctissimi sacramenti promoveretur; nihilominus tantum abest, ut benignissi­mam eatenus maiestatis nostrae voluntatem secundare co­naremini, quin potius prout benigne ex praemissis elicere possemus, minus vos quam ipsi acatholici pro interten­tione ministrorum ecclesiasticorum faceretis. Quandoqui­dem, uti maiestati nostrae fideliter relatum esset, acatho­lici sex praedicantes, organistam, très cantores, ludima­gistros, praeter turneros etiam campanatores exolvebant, de praesenti vero vos plebanum cum unico capellano, scholae magistrům, qui ne quidem scholam musicae novit, campanatore aegre admodum exolvere perhibemini: pro­inde vobis harum serie firmiter praecipiendo committimus et mandamus, quatenus acceptis praesentibus et rebus sic ut praefertur stantibus per coetus seu tribus mechani­corum privilegialibus articulis ipsorum ad id obstrictos, praenotata altaria cum omnibus accessoriis restaurari, vexillaque pro publicis veneratione sanctissimi sacramenti concernentibus processionibus comparari procuretis, tem­plům vero mundari, sarta tecta et turres refici et conser­vari, ministros ecclesiae ampliori numero interteneri et 118

Next

/
Thumbnails
Contents