Wick Béla: A kassai Szent Erzsébet dóm (Košice. Szent Erzsébet nyomda, 1936)

Első rész. A szent Erzsébet dóm története

Capitulum humillimam apud Majestatem nostram de et super eo fecerunt instantiam, quatenus videlicet május illud Templům in medio vestri habitům, velut alias etiam ad ipsos jure et ab antiquo spectans verum tempore prae­teritorum disturbiorum Bochkayanorum ab illis violenter occupatum, vestrasque ad manus eo pacto deventum, iis­dem pro libero religionis Catholicae exercitio per vos restitui facere dignaremur, nec pateremur illos ulterius eodem carere ac destitui. Cum autem justo petenti non sit denegandus assensus et alioquin communis justitia uni­cuique, quod suum est reddi ac restitui jubeat, sed et exi­guum angustumque habeant in civitate hac nostra catho­lici pro dicto religionis suae exercitio locum, ut pote mo­dicum duntaxat Templi religiosorum patrům Francisca­norum sanctuarium, quod ne dimidiam quidem moderni praesidio nostro germanico valde aucti auditory partem capere sufficiat. Ea propter certam hunc in finem com­missionem, per f ideiem nostrum reverendům Georgium Barsony Episcopum Varadiensem et consiliarum nostrum instituendam decernentes, eidem pro collega fidelem eo­que nostrum egregium Sigismundum Hollo Camerae nos­trae Scepusiensis consiliarium adjungendum duximus: qua in materia per eundem Episcopum, tanquam antelatae commissionis praesidem et jam fatum collegam, ipsius, vobis plura nomine nostro representanda commisimus omnino volentes firmiterque mandantes, ut iis omnibus non solum fidem indubiam adhibere, verum etiam se po­sitis quibuslibet tergiversationibus, procrastinationibus­que ac remoris, vosmet debito modo accomodantes prae­repetitum Templům cum Coemeterio eidem adjuncto supra­fatis episcopo et capitularibus Agriensibus, consequenter incolis catholicis immediate restituere et manibus eorun­dem assignare debeatis ac teneamini. Constitutionibus quoque et expressis Articulis regni id ipsum indigentibus. Secus itaque non facturi. Gratia nostra Caesarea et Regia vobis in reliquo clementer propensi manentes. Datum in Civitate nostra Vienna die decima quinta Octobris. Anno 115 8*

Next

/
Thumbnails
Contents