Somogy megye múltjából - Levéltári évkönyv 18. (Kaposvár, 1987)

Borsa Iván: Csepelyi falukép 1412-ből (Forrásközlés)

edita inter ipsum Gwke filium Nana, Nicolaum, Dominicum, Michaelem cleri­cum, necnon Andreám, Blasiurn, Georgium filios suos, item Andreám, Iohannem filios Sydo parte ab una, magistrum Paulum, Thomam et [Cleme]otem filios Andree nobiles de genere Sydo de comitato Symigiensi parte ab altera coram dicto capitulo inter alia super restitutione possessionum eorum Kapui, Kwph, Chepel et Thelky nuncupatarum modo litteris in eisdem conscripto concor­dasse declarasset. Quibus presentatis ipsi in causam attracti asseruissent eo modo, quod quamvis ipse dominus prepositus Demesiensis iuxta seriem et tenorem dicti sui privilegiii per ipsum exhibiti in dicta possessione Chepel prescriptas sessiones requireret, tamen quia in eadem possessione Chepel ipsis exceptis nonnulli homi­nes possessionarias portiones habentes et conservantes essent et existerent, ideo ipsi absque interessentia '^Z39 prescriptorum aliorum hominum dicto domino pre­posito ratione previa effective respondere non valerent, quare si iuris ordo requi­reret, ipsi hoc fieri vellent, ut idem dominus prepositus pro rectificatione dicto­rum suorum iurium [qujoslibet et singulos homines portiones ibidem habentes et servantes legittime [addu]cere deberet et teneretur; et quia huiusmodi allegatio ipsorum in causam attractorum ipsi palatino admittenda fore visa fuisset, pro eo ipse Detricus 3!l//|0 palatinus discussionem premissorum inter prefatum domi­num prepositum actorem ab una, necnon prescriptos magistros Nicolaum filium Thome, alterum Nicolaum filium Andree, Michaelem filium Martini, Dyonisi- um, Georgium et Iohannem filios Dominici in causam attractos parte ab altera ad octavas festi E[piphani]arum Domini tunc venturi19 prorogans commisisset eo modo, ut ad easdem octavas idem dominus prepositus alios homines portio­nes in dicta Chepel 40/'il conservantes legittima citatione aut evocatione sin alio iuridico modo penes dictos in causam attractos previa ratione adducere teneretur. Ab eisdemque octavis dum discussio cause premisse inter annotatum do­minum prepositum Demcsiensem actorem ab una et magistrum Nicolaum filium Thome de [Ne]sa, alterum Nicolaum filium Andree de Chew, Michaelem filium Martini de Katha, Dyonisium, Georgium et Iohannem filios Dominici de Oztho- pan 4,/'!2 a secunda, item dominos Michaelem episcopum ecclesie Vcsprimiensis, Iohannem prepositum, Petrum custodem ecclesie Albensis, Demetrium preposi­tum ecclesie Sancti Nicolai de Alba, fratrem Petrum priorem de Leweld, necnon Demetrium de Chepel, [qu]os scilicet dictus prepositus Demesiensis similiter contra se in causam agno[vis]setl9a a tertia partibus, iuxta continentiam littera­rum dicti Detrici palatini prorogatoriarum diversis modis ventilando octavas diei Medii quadragesime in anno Domini /l~!v< millesimo quadringentesimo se­cundo preteritas20 prorogative attigisset. Ipsis denique octavis instantibus Thomas de Andoch pro prefato preposi­to Dcmesiensi cum procuratoriis litteris palatinalibus ad ipsius domini De[trici palatini adv]eniendo presentiam presentibus Nicolao Parvo, qui pro predicto Michaele de Katha [et] altero Nicolao filio Benedicti, qui pro annotatis Nicolao filio Thome, altero [Ni]colao filio Andree cum procuratoriis litteris capituli ec­clesie Vaciensis, item Andrea de Ffyad, qui pro prefatis Dyonisio, Georgio et Iohanne de Oz[tho]pan, item Nicolao Sartore, qui pro predicto Demetrio de Chepel cum procuratoriis litteris vestris, item Petro de Kaid, qui pro ipso domi­no Mifchaelc episcopo Vesprim]iense cum procuratoriis litteris eiusdem, nec­non Nicolao et Iohanne litteratis, qui pro iamdictis Iohanne preposito et Petro 24

Next

/
Thumbnails
Contents