Somogy megye múltjából - Levéltári évkönyv 17. (Kaposvár, 1986)

Borsa Iván: A szenyéri várkastély öt leltára a XVI. századból (Forrásközlemény)

preparare ac ad cellarium ibidem ex i&ten s collocare ita tamen, quod vasa inpreparata ex castello Zenyer ^dabuntur. Introductio autem vino­rum pertinet a pertinentia caistelli Zenyer. Ius montanum. Coloni de Hollad a singulis vineis integris dabunt idrias 6 et caponem i. Ittem exranei a singulis vineis integris dabunt idrias 12, caponem i, circulos 3. Tapson villa Ambrosius Zantho iudex et Joannes Weres iuratus, quamvis hii exierunt ex villa Tapson, sed quia quod iudices sunt, vocari eos fecimus et comparuerunt etc. iuramentis depositis fassi sunt, quod prius erant coloni sessionati 29, inquilini vero 8, nunc vero nemo est. Omnes enim fugerunt partim propter metum Thurearum, partim vero propter vexa­tionem prefectorum ita, quod neuter eorum, hoc est nec Turee, nec pre- fecti illis parcebant et cum defecissent Thureis solvere, non potuerunt summam, metu Turearum usque ad unum recesserunt. Spertur tarmen, quod redibunt, nam assecuravimus eos, quod a praefectis modernis al- leviabuntur. Taxa eorum. A singulis sessionatis in festo Sancti Georgii mar- tiris den. 25, in festo vero Sancti Michaelis itterum den. 25. Attamen ex his iudici cedunt pro labore den. 50. Ittem pretium lardi, hoc est Zallana penz den. 75. Muneralia. Circa festum Nativitatis Domini singuli sessionati da­bunt caponem 1, panes 4,p circa festum Pasche ova VI, panes 2. Servitia eorum. Vineam castelli ibidem existentem, unam cum media, tenentur omnia onera sufferre et administrare ad castellum pre­fer quod preparatio vasorum erit expensis praefecti de Zenyer ex pe­cuniis tinearum, hoc est cbeobeor penz, attamen ipsi coloni tenentur cir­culos ordinarios iuncosque. Ittem fenile sub ecclesia Sancti Andreae habitum, quod est ibi­dem et dividit in medio pirum arbustum et ex parte meridionali usque ad lignum, hoc tenentur falcare et inducere in castellum. Ittem singuli sessionati tenentur duo iugera terrarum consueta pro tritico arare et pro avena similiter duo cum seminibus castelli Zenyer. Si autem sessionatus unus non esset sufficiens ad integrum aratrum, con- iungat se cum aliis, ut vocant zywbora uno, duobus, tribus vel quatuor quousque integrum potest fieri aratrum et hii omnes sessionati pro uno sessionato accipiuntur et solum tenentur duo iugera consueta pro triti­co arare et pro avena similiter duo. pag. 108 Congregatio autem horum hominum. Congregantur, ut habent consuetudinem, cum villis Zoob, Merke et Terebezd. Attendendum ta­men est, quod tnitulatoribus pro labore cedit decima pars puri tritici et pro ebedkeobeol singulis tribus tritulatoribus singulis diebus datur mensura, que vocatur fel cbapo. Ittem ad festum Nativitatis Domini singuli sessionati, qui ha­bent pecora ad trahendum currus, tenentur ligna cum uno curru ad ca­strum ducere. 81

Next

/
Thumbnails
Contents