Somogy megye múltjából - Levéltári évkönyv 15. (Kaposvár, 1984)
Borsa Iván: Somogy vármegye címereslevele és első pecsétje
Az oklevél jobb felső sarkában az ún. kancelláriai jegyzet látható, amely azt volt hivatva rögzíteni, hogy a kancellária az oklevelet milyen intézkedés alapján állította ki, vagyis ez esetben a király saját parancsára. Az alábbiakban közöljük a címereslevél eredeti latin szövegét és annak magyar fordítását. Nos Wladislaus Dei gratia rex Hungarie et Bohemie etc. memorie commendamus tenore presentium significantes, quibus expedit universis, quod licet regum et principum generale sit officium cunctorum sibi subiectorum merita condignis retributionibus prosequi, ad illorum tamen merita abundantius prosequenda se debent extendere, pro quibus non solum fidei et devotionis puritas, sed operum quoque gratitudo multiplex intercedunt. Itaque nos cum accepta supplicatione fidelium nostrorum magnifici Jose de Som comitis Themesiensis et generalis capitanei partium regni nostri inferiorum et egregii Petri de Bwthka comitis comitatus Simigiensis per eos in suis ac universitatis nobilium et aliorum posses- sionatorum hominum eiusdem comitatus Simigiensis personis et nominibus maie- stati nostre propterea porrecta, tum vero animo revolventes et assidua meditatione pensantes fidelitatem et servitia gratissima prefatorum fidelium nostrorum, universorum scilicet et singulorum nobilium eiusdem comitatus Simigiensis, que ipsi cum antea semper sacre imprimis huius regni nostri Hungarie corone, deinde etiam precessoribus nostris, regibus Hungarie ac postremo tandem nobis quoque postea quando ad apicem huius regalis dignitatis nostre Dei munere assumpti sumus, omnibus in rebus fideliter et constanter cohibuerunt, qui tametsi post felicem coronationem nostram per gentes et exercitum serenissimi principis domini Maximiliani Romanorum ac Hungarie etc. regis, fratris nostri charissimi, qui hoc regnum nostrum ambiebat et diversis spoliis afficiebat, inexplicabilia damna et pericula perpessi sint, nullis tamen terroribus, nullis comminationibus, nullis denique periculis ab instituto cepte fidelitatis officio deflecti potuerunt, sed ortinia pericula et fortune discrimina parato animo et constanti fide pertulerunt, nec ea solum, sed maiora quoque, si necesse esset, pro statu nostro et rei publice utilitate promovenda subyre parati essent. Cupientes igitur erga universitatem pretactorum nobilium munificentiam nostram regiam ostendere et fidelitatem eorum ad altiora status et gratiarum nostrarum ornamenta sublevare, eidem universitati nobilium dicti comitatus hec arma sive decoris insignia, videlicet clipeum cum campo ce- lestino, in cuius fundo corona aureo fulgore splendet, de qua lacertus sive manus armata in cubito recurva7 in altumque spatium litterarum protensa tres vites sive palmites virides cum tribus foliis et duobus botris ex eisdem palmitibus dependentibus complectitur. Quorum quidem armorum vera denotatio est, quod cum ipsi fideles nostri penes sacram coronam ac maiestatem nostram, prout superius tactum est, multa et varia hostilia passi, gravamina experti insultus insuper duros et casus constanter adherere studuerunt in multisque et variis conflictibus cum plerisque nostris et regni nostri emulis habitis, plura certamina inita et victorias inter alios nostros fideles reportassent, iure meritoque insigniorum huiusmodi ornamentis illustrari meruerunt. Palmites autem et botri exinde dependentes fertilitatem terre et vini denotat abundantiam, cuius in illo comitatu tanta abundantia est, ut cum aliis regni nostri opulentioribus comitatibus conferri potest. Super clipeum stat galea erecta argenti coloris, de cuius summitate flores variorum colorum hinc inde velut flato violentiori agitati circumfunduntur. Super verticem 57