Somogy megye múltjából - Levéltári évkönyv 2. (Kaposvár, 1971)
Szakály Ferenc: A babócsai váruradalom 1561-es urbariuma és a babócsai vár 1563-as leltára
qui sub juramento examinatus fassus est solvisse pro censu ordinario singulo anno florenos 4, quorum duos provisori castelli eiusdem, reliquos vero duos ad arcem Babolcha domino capitaneo dedisset. Facit ad tres annos florenos 12. Dicunt etiam decimas in duobus annis videlicet 1559 et 60 nullas dedisse,, eo quod vinee eorum grandinibus omnino concusse fuerunt. Dicit etiam in eadem possessione habere sessiones integras 28, de quibus omnibus singulo anno juxta antiquam consuetudinem ad prefatum castellum Se- gesd solvisset (így!) tritici cubulos 14, siliginis similiter cubulos 14 et avene similiter cubulos 14. Facit ad tres annos tritici cubulos 42 siliginis cubulos 42 avene cubulos 42 Ad arcem Babolcha similiter privatim per hos tres annos tritici cubulos 42 avene cubulos 42 Dicunt etiam in tempore restaurationis arcis Babolcha semper gratis ad labores compulsos fuisse. Dicit etiam ad eandem possessionem habere septem vineas, de quibus juxta veterem consuetudinem singulo anno solvisset ad eundem castellum vini cubulos 7. Facit per tres annos vini cubulos 21. Est etiam alia platea ibidem ad archidiaconatum pertinens Zenth Myhal' Zagy vocata, de qua singulo anno juxta antiquam consuetudinem officiali in Se- gesd solvisset florenos 3. Facit per tres annos florenos 9. Ut autem de alys eiusdem castelli proventibus certiores fieri possemus, vocatus est provisor eiusdem castelli, qui propter sinistram valetudinem personaliter venire non potuit, attamen regestum misit, ex quo extractum fecimus, qui ire alio summario extractu patebit. Singulo anno capones 30. Faciunt per tres annos capones 90, qui per denarios 5 computati faciunt florenos 4 denarios 50. Id est. . . Proventus castelli Marczaly Oppidum Marczaly Demetrius Chererdy judex eiusdem oppidi quartusmet cum suis juratis sub juramento examinati fassi sunt censum ordinarium solvisse per annum 1558 florenos 14, in residuis vero annis duobus florenos 32. Facit in toto florenos 46. Item pro singulo anno similiter ad eundem castellum gallinas 68. Faciunt ad tres annos galline 204. Estimate per denarios 4 faciunt florenos 8 denarios 16. Id est.. . Dicunt etiam per hos tres annos dedisse in eundem castellum caseos 51,. qui per denarios 3 computati faciunt florenum 1 denarios 53. Id est. . . Dicunt etiam debere aconibus, de qualibet integra vinea vini pintas 100 et de media pintas 50, quas singulo anno manibus officialis ad castellum ipsumi Marczaly administrassent juxta regestum superinde confectum. Decimas quoque iuxta continentiam regestorum persolvisse fatentur, que quidem decime ab abbate sancti Martini sacri montis Pannonie per Sacram Ce- saream Maistatem ad intertentionem castri Babolcha annuatim pro florenis 120 sunt arendate una cum decimis universorum bonorum ad eundem castrum Babolcha pertinentium dempto Segesd, ubi decime non sunt arendate.