Somogy megye múltjából - Levéltári évkönyv 2. (Kaposvár, 1971)
Szakály Ferenc: A babócsai váruradalom 1561-es urbariuma és a babócsai vár 1563-as leltára
Inferior Zakan Michael Zakech (így!) de Zakan cum alys duobus juratis sius sub juramento examinati fassi sunt in primo dissipatione eorundem anni nullam contributionem dedisse, tamen de annis duobus sequentibus, videlicet 1559 florenos 12 denarios 36 et de 60 anno similiter florenos 12 denarios 36. Facit ad duos annos florenos 24 denarios 32. Dicunt etiam de prefatis duobus annis de 42 sessionibus solvisse ad castrum Babolcha gallinas 168, que per denarios 4 computate faciunt florenos 6 denarios 72. Id est.. Item triciti de singula sessione cubulum 1, siliginis cubui um 1 et avene similiter cubulum 1. Facit per hos duos annos tritici cubulos 84 siliginis culubos 84 avene similiter cubulos 84 Ova 168. Panes totidem. Structuram arcis, sicut et aly, gratis facere sunt coacti. Opidum Labad Lazarus Kathona judex eiusdem oppidi anni 1558 tertio se cum suis juratis comparens sub juramento prestito fassi sunt censum ordinarium ab eisdem provenientem in duobus terminis per annum ad arcem Babolcha solvisse florenos 46, quorum summa per tres annos facit florenos 138. Dicunt etiam solvisse ad eandem arcem de 34 sessionibus integris singulo anno per 4 gallinas. Faciunt per annum galline 136, quarum numerus facit per tres annos 408. Computate singulam gallinam per denarios 4 faciunt in pecunys florenos 16 denarios 32. Id est. . . Item de singulis duobus sessionibus anserem unum, quorum numerus facit ad annos tres anseres 51. Computati per denarios 6 faciunt florenos 3 denarios 6. Id est. Item de singula sessione caseum unum. Faciunt ad tres annos caseos 102, qui per denarios 3 computati faciunt florenos 3 denarios 6. Id est. .. Item butiri quoque de singula sessione quartale unum. Facit ad tres annos quartalia 102. Computata per denarios 4 faciunt florenos 4 denarios 8. Id est. . . Prout soli coloni nobis valorem prefatarum rerum rettulerunt. Dicunt etiam unum vas vini illis per dominum capitaneum arcis Babolcha impositum educilasse et pecuniam eius manibus Stephani Gerdák rationiste Sacre Cesarce Maiestatis assignasse florenos 18. Id est.. . Araturam quamvis prius facere non tenebantur, prcter quod nonam frumentorum dare obligati fuissent, nunc autem per eundem dominum capitaneum citra iustitiam quandoque per integram hebdomadam arare cogerentur. Quantum de fenilibus defalcandis: licet antea unum saltem fenile proximum in Labad habitum defalcare et in acervum conducere tenebantur, nunc autem ad multo maiora cogerentur. Similiter etiam tempore messis, quoad messura et conductura omnium frumentorum perficietur J) Et quod ligna quoque ad ignem necessaria quandoque tribus et quattuor diebus per hebdomadam in castrum inducere cogerentur.