1100 Jahre österreichische und europäische Geschichte in Urkunden und Dokumenten des Haus-, Hof- und Staatsarchivs (1949)

1100 Jahre österreichische und Europäische Geschichte - Transkriptionen und Erläuterungen

Et neque ob hoc neque aliam quampiam causam / huiusmodi matrimonium pretermitti seu interrumpi permittemus. Quin imo etiam ulterius apunctuavimus et plene conclusimus ac verbo nostro regio firmiter promisimus in hunc modum cum prefata soror nostra / charissima regina Hungari§ et Boemi^ nunc gravidam per Dei gratiam future prolis partum prestoletur, si contingeret filiam ex ea procreari, alteram vero filiam iam natam antequam annos nubiles attingeret et huiusmodi matri- / monium consummaretur, (quod Deus avertat, ex humanis decedere quod tunc predicta filia, quam progenuerit, prefato nepoti nostro Ferdinando legittime desponsata et promissa esse debeat et permaneat et in huiusmodi matri-/monio utrinque omnia superius in matrimonio cum filia iam nata domina Anna predicta expressa et contenta observentur et compleantur dolo et fraude ac sinistra quavis machinatione semotis. In quorum omnium fidem et firmum testimonium nos supra nominatusMaximilianusRomanorum rex, pro nobis et prefato filio et fratre nostro charissimo Philippo rege Castelle präsentes litteras fieri fecimus, ac supradictis fratri et sorori nostris / charissimis regi et regine Hungari^ et Boemie dari regalisque sigilli nostri appensione atque consueti manus nostre signi subscriptione iussimus corroborari invicemque consimiles litteras a serenitatibus suis ad manus nostras consigni/tas recepimus. Datum in Nova Civitate nostra1) die vicesima mensis Martii anno Domini millesimo quingentesimo sexto, regnorum nostrorum Romani vicesimo primo, Hungarie vero decimo sexto. Unterschrift des Königs links unter dem Text: Maxi(milianus) R(ex) '). Kanzleivermerk rechts unter dem Text: Ad mandatum domini regis proprium. Serntein 2). Siegel König Maximilians an Goldschnur. [ Woinovich ] 33 b. 1515 Mai 20, Preßburg. König Wladislaw II. von Ungarn und Böhmen und Kardinal Matthäus (Lang) als Vertreter des Kaisers Maximilian schließen einen Vertrag betreffend die Doppelheirat zwischen den Enkeln des Kaisers, Ferdinand und Maria, und den Kindern des Königs, Anna und Ludwig. Orig. Perg.: (60 bx 39 h). —- Faksimile verkleinert. Drucke: Kollar, Auctarium Diplomaticum S. 282ff. — Pray, Annál. Begum Hungáriáé 4, Wien 1763—1770, S. 366—368. Vgl.: Huber, Geschichte Österreichs 3, S. 44-5ff. Nos Wladislaus Dei gracia rex Hungarie et Bohemie etc. et nos Matheus miseracione divina sancti Angeli dyaconus cardinalis Gurcensis coadiutor Salczburgensis / sacratissimi principis et domini domini Maximiliani Romanorum imperatoris semper augusti in Italia locumtenens generalis et ad infrascripta manda- tarius et procurator specialis recognoscimus et tenore / presencium profitemur. Quod nos volentes utilitati, tranquilitati, stabilimento et propagacioni reipublice Christiane quam infideles hostes opprimere labefactareque undique moliuntur consulere, ad laudem in primis / omnipotentis Dei, deinde pro securo quieto ac pacifico statu regnorum provinciarumque nostrarum ultra coniunctionem et vinculum veteris amicicie et frater­nitatis nostre ad novam quandam inviolabilem et / indissolubilem concordiam atque unionem devenimus secundum articulos infrascriptos eum qui sequitur tenorem continentes. In primis quod in conventu sacratissimi Cesaris et serenissimorum Hungarie Bohemieque / ac Polonie regum contrahantur sponsalia in utroque matrimonio per verba de futuro inter liberos Cesaris et regis Hungarie insequendo tenorem litterarum alias emanatarum cum solennitatibus convenientibus, sicut / videbitur et sint partes ad mutuam seu reciprocam observanciam illorum contractuum, sub certa pena, sicuti concordabitur astricte et Cesar promittat illa sponsalia nomine et vice domini Ferdinandi nepotis sui cum / domina Anna sub promissione competenti et sufficienti; quod idem Ferdinandus in spacio unius anni proximi a die contractus sponsaliorum personaliter vel per sufficientem procuratorem hanc promissionem / sue Cesaree maiestatis ratificabit et contrahet per verba de presenti, quod Cesar promittat, quod si in prefato termino non sequatur hec ratificatio, quod ex tunc ipsamet maiestas sua contrahet nomine proprio per verba de / presenti cum prefata domina Anna: serenissimi Cesar et rex Hungarie et Bohemie in spacio predicti unius anni inter se concor­dabunt, de tempore consummacionis matrimonii prefati per copulam. Quod domina Anna / in conventu Cesaris et regum, rebus istis omnibus conclusis et perfectis consignetur ad manus Cesaris educanda et nutrienda in Austria, una cum filia Cesaris domina Maria usque ad matrimonii consumacionem. / Cesar obliget se, quod si contractus predictus in predicto tempore effectum non sortiretur, quod pro pena solvatur, illustrissime domine Anne, ac serenissimo domino Wladislao Hungarie et Bohemie regi, eiusque illustrissimo filio, / domino Ludouico, sive Hungarie et Bohemie regnis summa trecentorum milium florenorum Hungari­a) Eigenhändig; siehe oben Nr. 30. 2) Eigenhändig. 51

Next

/
Thumbnails
Contents