Ravista Catolica, 1904 (5. évfolyam, 17-24. szám, 6. évfolyam, 1-16. szám)

1904-04-15 / 24. szám

872 REVISTA CATOLICA. fecerunt ac promulgarunt, quibus postremis tribus cum Gratiani Decreto vel hodie corpus quod di­citur iuris canonici praesertim coalescit. Quod quum Tridentina Synodus et novarum legum promulgatio impar reddiderint, Pontifices Romani Gregorius XIII, Xixtus V, Clemens VIII, Bene­dictus XIV, animum adiecerunt sive adornandis novis corporis iuris canonici editionibus, sive aliis sacrorum canonum Collectionibus parandis ; quibus novissime Collectiones authenticae decre­torum accesserunt sacrarum quarundam Congre­gationum romanarum. Verum per haec si quid allatum est quo pro temporum adiunctis difficultates minuerentur, rei tamen haud satis prospicitur. Ipsa namque Collectionum congeries non levem difficultatem parit; saeculorum decursu leges prodiere quam- plurimae, in multa congestae volumina; non paucae, suis olim aptae temporibus, aut abro­gatae, sunt aut obsoleverunt ; denique nonullae, ob immutata temporum adiuncta, aut difficiles ad exequendum evaserunt, aut communi animo­rum bono minus utiles. His incommodis pro nonnullis iuris parti­bus quae urgentioris erant necessitatis, occurrere curarunt ex Decessoribus Nostris praecipue Pius IX et Leo XIII sa. me., quorum alter per Con­stitutionem »Apostolicae Sedis< censuras coarc- tavit latae sententiae, alter leges de publicatione ac censura librorum temperavit per Constitutio­nem »Officiorum et munerum« ; et normas con­stituit Congregationibus religiosis cum votis sim­plicibus per Constitutionem »Conditae a Christo«, At ilustres Ecclesiae Praesules, iique non pauci etiam e S. R. E. Cardinalibus, magnopere flagi­tarunt ut universae Ecclesiae leges, ad haec us­que tempora editae, lucido ordine digestae, in unum colligerentur, amotis inde quae abrógatae essent aut obsoletae, aliis, ubi opus fuerit, ad nostrorum temporum conditionem propius aptatis; quod idem plures in Vaticano Concilio Antistites postularunt. Haec Nos iusta sane vota probantes ac li­benter excipientes, consilium cepimus eadem in rem tandem deducendi. Cuius quidem coepti quia Nos minime fugit quanta sit amplitudo et moles, idcirco motu proprio, certa scientia et matura deliberatione decernimus et perficienda manda­mus quae sequuntur. I. Consilium, sive, ut aiunt, Commissionem Pontificiam constituimus, quam penes erit totius negotii moderatio et cura, eaque constabit ex nonnullis S. R. E. Cardinalibus, a Pontifice no- minatim designandis. II. Huic Consilio, ipse Pontifex praeerit, et Pontifice absente, Cardinalis decanus inter adstantes. III. Erunt praeterea iusto numero Consul­tores, quos Patres Cardinales e viris canonici iuris ac theologiae peritissimis eligent, Pontifice probante. IV. Volumus autem universum episcopatum, iuxta normas opportune tradendas, in gravissi­mum hoc opus conspirare atque concurrere. V. Ubi fuerit constituta ratio m huiusmodi studio sectanda, Consultores materiam parabunt suamque de ipsa sententiam in conventibus edent, praeside illo, cui Pontifex mandaverit Consilii Cardinalium esse ab actis. In eodem deinde stu­dia et sententias PP. Cardinales matura delibe­ratione inquirent. Omnia denique ad Pontificem deferantur, legitima approbatione munienda. Quae per has Litteras a Nobis decreta sunt, ea rata et firma volumus, contrariis quisbusvis etiam speciali aut specialissima mentione dignis minime obstantibus. Datum Romae apud S. Petrum XIV Cal. April, die festo S. losephi, Sponsi B. M. V., MDCCCCIV. Pontificatus Nostri anno primo. JPIVS JPJP. X.

Next

/
Thumbnails
Contents