Protestáns Egyházi és Iskolai Lap, 1848 (7. évfolyam, 1-52. szám)
1848-04-02 / 14. szám
Districtu permissae sunt , graviores ad Proto-Synedria pertinent. A provincialibus provocatur ad Proto-Synedria et ab his ad Principem, si Evangelicus sit, qui adhibitis Consiliariis suis intimis, rem denuo examinat et sententiam a Consistoriis suis latam vel confirmat vel rescindit. Hinc in iis Evangelicorum regionibus, quae Principi subjectae sunt Evangelico, minor esse solet Consistoriorum auctoritas; contravero major est in iis Provinciis, ubi cives quidem Evangelici sunt, imperans vero Sacris Catholicis addictus est. In his enini ditionibus ordines et status provinciales studiose invigilant, ne Princeps Calho]icus negotiisEcclesiasticis sese immisceat; et ne id fiat, cum lege publica Imperii germanici, tum ,etiam plerumque pactis et Conventis solemnibus cautum est. Inhujusiuodi terris Consistorio competit Jurisdictio ordinaria proprio jure, adeoque a Principis voluntate independens, etiamsi Principis nomen iegibus, edictis et sententiis, a tali consistorio promulgatis praemittatur. Ab ejusinodi Consistorii decretis provocare non licet ad Principem; nec huic concessum est causas ab illo avocare. Si quis tainen aquiescere se non posse opinatur sententia, a tali Consistorio lata, provocare ei licet ad exteros impartiales, hoc est, pro vario causarum discrimine ad facultatem aliquam sive Theologicam, sive Juridicam, sive ut fit saepe numero ad utramque. Si vero haec jura ulpote ex pace Westphalica derivata, ad Hungariam applicari nullo modo possunt, tamen notatu Jonge est dignissiinum, rem sacram et Ecclesiasticam in ejusmodi Germaniae regionibus, in quibus Consistoria a Principe non pendent, plerumque minus bene esse ordinatam, minusque florentem. Cum enim Consistoria (iaudabili sine dubio et prudenti consilio) omni virium intentione cavere studeant, ne Princeps Rno Catholicus in rebus Ecclesiasticis quidquam immutet. fieri soleU ut vetusta quaeque, quamvis parum apta, immo utilitati publicae noxia pro sacro sanctis habeantur et omni fere immutationi Jocus praecludatur. Atque hoc probe perpendi nelim a fratribus dilectissimis in Hungaria. Mihi sane persvasum plane est optime consultuin iri utilitatibus Evangelicaruin in Hungaria Ecclesiarum, si Consistoriis nimia auctoritas non concedatur. Facile quidem praevideo fore multos, qui contrariain sententiam tueantur atque existiment, utendum esse hujus temporis exoptatissiina opportunitate, et vindicari debere Consistorio jam instituendo jura, quodcunque impetrari a Regis summa clementia possint. Sed vereor ne posteris lugendi causa sicpraepararetur. Leopoldo quidem regnante, quem Deus 0. M. quam diutissime ineolumem conservet! res Protestantium eo laetius fortasse eflorescerent, quo inajori Consistorium pollet auctoritate. Sed evenire potest, quod ne unquam contingat Deum supplex veneror, ut futuris temporibus thronum occupet Rex imbecillis, superstitiosus et despoticas regnandi artes callens. Hic talis Rex ad perdendos Evangelicos abuti eo facilius poterit vel ipso Consistorio, quo hoc majoribus et amplioribus praeditum est Juribus. Innumeris enim artibus clam effici potest, ut aditus ad Consistorium pateat hominibus servilibus, venalibus, facile corrumpendis et ad quaevis Regis mandata exequenda paratis, cujus rei exempla suppeditat historia provinciarum. quae principi parent aut paruerunt non Evangelico. Quare etsi nullus dubito hoc quidem tempore Consistorii Assessorein electum iri neminem, nisi virum probum, pium, gravem, prudentem et copiosa doctrina instructum, tamen posteritati potissimum prospiciendum, nec rem tanti inomenti variis et mutabilibus hominum voluntatibus, h. e. casui perinittendam esse arbitror. Cogitandum est, fieri ; olim posse, ut in Consistorium irrepant homines, qui affectibus suis serviant etsuapotius quaerant, quam quae Christi sunt, aut Ecclesiae ; eaqueratione detrimentum, vix unquam reparandum Evangelicis afferant. Praeterea, si excipias, quae nuper demum a Rege Protestantibus concessa aut restituta sunt, nulla jura Consistorio attribui possunt. quin eadem eripiantur iis, qui adhuc iis gavisi sunt, hoc est Dominis Superintendentibus et Pastoribus et ipsis coetibus. Quae cuin ita sint, optime Ecclesiarum Protestantium saluti, si quid judico, consuletur, si singulis coetibus, Pastoribus, inprimis Superintendentibus Jura, quibus hactenus gavisi sunt, salva non solum maneant, sed etiam augeantur, quantum annuente Rege fieri id possit et utile videatur; Consistorio autein praeter generalem inspectionem in rem sacram universam, nonnisi ejusmodi tribuantur privilegia, ut prodesse quidem possit, nocere nequeat unquam. Sedredeo a diverticulo ad descriptionem Consistoriorum in Germania sub Principibus Evangelicis et ea, quae plerisque communia sunt, enumerare pergo ; ln terris, quae subsunt Principi Evangelico, Consistorium nullo modo pendet ab Ecclesia, sed unice ab Imperatore. Ab hoc igitur et negotiormn a Consistorio curandorum ambitus, ut dixi, definitur, et forma Consistorii praescribitur, et Jeges ab eo observandae feruntur, et personae Consistorium constituentes eliguntur. Constat autem Consistorium Assessoribus partim Theologis,partim Politicis; quainvis etiam non desunt exempla Consistoriorum, quibus nullus intersit Theologus, Praeses seu Director semper ex ordine Politicoruin est. Huic adjuncti sunt duo aut tres Theologi, et totidem autplures Jurisperiti. Ad hocaccedit Secretarius seu Notarius, qui Archivo etiam praeesse solet, cum scribis aliisque Ministris nonnullis. In regionibus nonnullis Consistorium differt a Senatu seu Consilio Ecclesiastico, quod ubi locum habet, Consistorio plerumque matri-