Mózessy Gergely (szerk.): Prohászka-tanulmányok, 2015-2017 (Székesfehérvár, 2017)
II. A PÜSPÖK RÓMAI MEGÍTÉLÉSE - Tusor Péter Prohászka Ottokár és a római Sacra Congregatio Consistorialis, 1911-1913
Tusor Péter: PRQHÁSZKA OTTOKÁR A RÓMAI SACRA CONGREGATIO CONSISTORIALIS ELŐTT (1911-1913) 4. ideae sunt umbrae, & etiam de illis est verum, quod antiqua mythologia credebat de umbris inferni, quod tunc vivificantur, quando sanguinem bibunt. Sanguis idearum est sensus. Vis & robur earum depende^ ab eo, inquantum perveniunt ad vitam Viventem seu in sensus nostros. Pragmatistáé, ut videtur, ex hoc deducebant consequentiam, quod veritas idearum, seu id, qu^d sit verum vel non, dependeat ab eo, an sit utile pro vita, an faveat sensui ? Sed hoc affirmare est superfluum, & inconveniens est veritatem explicare per utilitatem, quia sive est verum aliquid, sive non, vim & potentiam in tantum habebit super nos, in quantum sensus nostri in eo pulsant. Impetus vero vitae äst prior & originalior quam cogitatio & cognitio. Quot ideae erant falsae & tamen passiones vitae in eo accendebantur & potestates effectae sunt; & quot cogitationes verae remanent inertes, quia vita Spiritus fluctus vitae non invenit eas. A_seQsu_depeQdett_guo&odo_aEpreMamus_ideasx_&_guali^mgteria ( Inhalt, tartalom), mate£ia_nqbi§_cqnyenienti.lapiemus_eas . Hoc non facit logica, neque 'cognitio/. A tempore Aristotelis logica non est mutata, neque essentiam rerum multo profundius pene-framus, neque nunc scimus, quid est arbor, ferrum, vis, sicut neque Aristoteles hoc scivit. Sed mutata est aestimatio & utilitas culturalis rerum & ita mutatus est etiam noster sensus de illis. Sicut mutati sunt conceptus nostri de rebus quotidianis (simplicibus), ita et mutati sunt conceptus nostri, hoc est aestimat io (appretiat io,-Bewertung, ertekelese ink) nostra de vita, de homine, de femina, de praeterito, de vita publica & de officiis ex ea derivantibus, de fraternitate. Quantum mutati sunt nostri conceptus a Graecorum usque ad nostros dies ! Quomodp nostrae appretiationes sunt aliae ! Alia est nostra rdea de homine ! In Asia, apud populum infimum, (Herdenjvalker, csordafópek) notio individui vix habetur. In Graecia jam apparet aliquomodofigura hominis liberi, quamvis adhuc in omnibus ut pars communitatis/ consideretur. In Evangelio tandem se extollit e> mundo & fit individuum, quod unum novum singularem mundum, regnum De^psftat in seipso. Ex hoc tamen exaggerationes ortae sunt; quidam, ita extollebant individui pretium, ut mundus quasi destrueretur per illud, quem proinde individuum jure contemnáit, allici etiam individuum infiniti valoris in mundo relinquunt, persuasi, quod eorum humus (terra) est fess mundus, & etiam magna individua ex hoc debeant haurire virtutem & sanitatem. Uno verbo, aestimationes mutantur; ideae accenduntur & obsÄrfiuitur, totus mundus spiritualis roboratur vel lassatur, non a cognitione, sed a sensu. Imo et plus dico: sensus_habet_ingentem_influxum_in_intellectum_nqstrum £1 -Histram. Intellectus scilicet noster est receptaculum, quo4 sensus bene vel male collocat quoad objecta & problemata. 316 Prohószka-tanulmónyok, 2015-201 7