Evangélikus lyceum, Pozsony, 1901
80 rentia accepi, ex quibus percepi ecclesiam Posoniensem Hungaro Bohemicam per mortem Reverendi quondam Domini Stephani Sághi nec non doctissimi domini Ioannis Ludimoderatoris scholae Hungarae temporalem prorsus suo destitutam esse ministro: ac proinde tenore earundem mihi easdem instituere vocationem quo in locum defuncti ecclesiasta surrogatus, meam orbata Ecclesia addicerem operam. Quum quidem Vestrarum Dominationum sincerum et candidum erga me affectum (quod me indignum Christi Ministrum tanto dignentur honore), gratissimo accipio animo promittoque, iisdem debitum obsequium, ecclesiaeque praefatae (si Deo ita visum fuerit, sique mei vires tanto oneri portando pares fuerint) studium et operam, caeterum hac vel sequenti septimana interim divina mihi suffragante clementia, descendam, et probatica ibidem habita concione, me ad omnia fusius resolvam. Quod interim meus Dominus Patronus pro tempore ita inhumaniter se resolvat ad literas Dominationum Vestrarum, prorsus nihil morantur, ludicres et inanes saltem obtendit praetextus, ergo eidem ad ulterius servitium non sum obligatus nec scripto nec verbotenus; Interim tamen, quia et res ipsa exigere id a me videtur, ne ipsum prorsus deseram, donec hic Viennae manserit, semel atque iterum forte Posonio etiam ipsum visitare potero, si citra ecclesiae incommodum id a me praestari poterit, His felicissime diutissimeque unacum suis omnibus valeant. Dabam Viennae 19. Octobris, Anno 1621. Nobilissimarum Amplissimarum Pru- dentum ac circumspectarum Dominationum Vestrarum servitor paratissimus Michael Ivancy, Magnifici Domini Emerici Czobor indignus aulae concionator pro tempore.