Evangélikus lyceum, Pozsony, 1901

77 Dominis Patronis, fautoribus et amicis suis plu­rimum honorandis. Generosi, amplissimi circumspecti prudentes ac cae- terarum virtutum nobilitatis ornamentis praestantissimi viri Domini et Patroni mihi summe observandi, gratiam et pacem Domini nostri Jesus Chri precor et servitia mea divinitus commissa in gratiam vestrarum' Domina­tionum offero. Litteras vestrarum amplissimarum dominationum 26. superioris mensis exaratas heri sub crepusculum, ea qua par erat reverentia, una cum subiecto argumento, accepi. Reverendus ac venerabilis frater noster, Michael Andriaades, vestratis Ecclesiae Minister Ungarobohemus, suo — nobis equidem immaturo, Deo nostro vero sic viso e vivis excessu, animi dolorem maximum et curarum molem vix tolerandam peperit, uti et nobis, quibus ver­bum Dei summa videtur esse cura. Moriendum ipsi et fatis cedendum erat, ut cum Seruio Sulpicio Ethnico loquar. Quia homo natus fuerat. Succurrere tot animarum saluti, quot ibi iam verbo vitae et collectae et colligendae in dies sunt, uti deberem, ita et paratum me ultro polli­cerer, nisi talium idonearum personarum raritate impedi­remur. Est inter nos Rds. D. Balthasar Perina, Velero- soliensis Pastor ecclesiae Syntavianae. Rdus D. Nicolaus Marikhius,Levensis. ChristophorusLiptscheni, Galánthensis, Item Stephanus Cinorani ecclesiae Nagy Szeghiensis minister, hunc ante semestre aut paulo prius ego ad Ministerium Ecclesiasticum emisi. Quicunque horum magis idoneus vestris Dominationibus visus et acceptandus fuerit, modo tam honestae vocationi pareat, per me ipsi locum mutare licebit. Si puro et monoglobo ‘ ungaro contenta vestra illa ecclesia esse posset, facilius consuli et mederi illi posset. Admodum Rndum et Clarissimum D. Super­intendentem Dnum Isaacum perlubens hac eadem de re consulam, sed laborem illum inanem futurum videre videor velut id saltem: quod praeter Verboviensem ipsum nullum habere sciam, qui ungarica polleret linqua. Et vix ipsum quoque pedem illinc moturum sp.erarem quippe qui oeconomiae valde inhiat. Interim vestras amplissimas dominationes rogo atque obtestor, ut mihi et ignoscere,

Next

/
Thumbnails
Contents