Evangélikus lyceum, Pozsony, 1901
71 tiurn cum reverendissimis dominis episcopis Agriensi et Tinniniensi, ac senioribus quoque capituli Strigoniensis et loanne Joo personali praesentiae inter nos tractavimus. In primo itaque ad hunc, quem intendimus, finem consequendum, strictissimo Suae Maieslatis mandato senatui et toti communitati civium huius civitatis, tamquam sacrae coronae et suae Maiestatis peculio, interdicendum censemus, ne quisquam ex hac civitate vel eius suburbiis in proximum oppidum Ratsdorff ad audiendas contiones, et baptismum, copulas item matrimoniales aliaque praetenta sacramenta quaerenda aggredi, minus vero contionatorem eius loci quovis sub praetextu huc inducere vel intromittere praesumat. Quo vero Posonienses facilius ab excursione ad hoc vicinum oppidum arceri possint, consilium hac in re praefati domini Agriensis oportunissiumum existimamus, ut nimirum litterae donationales super dimidia eiusdem oppidi parte Michaeli Bay, nunc (ut audimus) extradandae, ea inserta clausula concipiantur, ne quicquam iuris, quoad spiritualia in eo oppido sibi vindicare ausit, sed omnem iurisdictionem ecclesiasticam et religionis directionem, ordinario seu dioecesano praelati intactam relinquere debeat. Neque prius litterae ipsae donationales, ubi paratae fuerint, eidem Michaeli Bay, per cameram Suae Maiestatis Hungaricam extradentur, quam eiecto concionatore. et exercitio religionis Catholicae intromisso atque recepto. Qui si conditionem acceptare nollet, curaturus ipsémét sum, ut catholicus cum omnibus iis conditionibus summam illam proiisdem bonis deponat. Cuius quidem puncti occasione humiliter Suae Maiestati duximus insinuandum, ut quoties in posterum bona quaecunque sive personali seu inscriptionis titulo Sua Maiestas cuiquam fidelium suorum conferre dignata fuerit haec clausula de iurisdictione ecclesiastica et religionis negotio dioecesano seu ordinario reservando, literis donationalibus expresse inseratur. Interim tamen, antequam donationales litterae dicto Michaeli Bay extradentur, pro commodiori et maturiori huius instituti Posoniensis executione, mandato suae Maiestatis. declarandum et primo quoque tempore com