Evangélikus lyceum, Pozsony, 1901

68 Kamper dictorum, tandem vero domi Ballasianae, in qua praesides camerae hospitio excipiuntur, annunciari curavit. Anno 1606. facta pacificatione Viennensi, concesso- que per universam Hungáriám religionis evangelicae et reformatae exercitio, Posonienses laudatum Andreám Reisium ab illustrissimo Domino Seifried Kollonich, pro primo pastore suo evocarunt eumque octava octobris, qui dies in vigesimam trinitatis inciderat, in domo Arm- prusteriana, antea iuris Blasii Behm (sita est domus inter curiam et Beckianam appellatam atque Karnerianam domum) in palatio, vel sl mavis, amplissimo caenaculo, primum condonantem audiverunt. Datus est ei anno eodem diaconus, a comite Palatino de Neuburg, preci­busque Posoniensium huc missus. His demum rector etiam adiunctus est. Diaconi nomen erat M. Adamus Detelbach, rectoris vero M. Kilger. Anno 1607. erant iidem. Ao. 1608. Reisius in Sanctum Georgium concessit, cui Simon Heichelin in munere succesit, in loco manente diacono Detelbach. Anno 1609. 1610. usque ad 12 fuere iidem: ultimo tamen hoc Anno Nicolaus Marikius hun- garicae et bohemicae nationibus, prioribus illis in sacris peragendis adiunctus est. Ao. 1613. erant Simon Hei­chelin, Adam Detelbach, Casparus Wollgnad et Nicolaus Marikius. Ao. 1614. ad ann. 1617. hi permanserunt. 1618. fuere Simon Heichelin, Andreas Grossius, M. Joannes Jentschius, Stephanus Ságy Hungarorum et Slavorum. Anno 1619. observandum est, quod princeps Gabriel Bethlen caeterique ordines Plungariae Basilicam S. Mar­tini octavo die Decembris Evangelicis concesserint In qua Simon Heichelin, Andreas Grossius sacros habuere sermones. Hoc facto, monachus quidam, nomine Casparus ad castra Evangelicorum transiens, publice religionem suam abiuravit, Hungaros et Slavos eodem anno Ságy in religione erudiebat. Anno 1620 iidem. Anno 1621, die quarto Maii comes Bouquoi templum S. Martini Ro­mano Catholicis iterum restituit, evangelicis ad loca priora relegatis, editoque mandato, ne quis luthera.norum in posterum in coemeterio templi sepeliatur. Pastores evangelicl fuere Jentschius et Ságy, Grossio et Heuche-

Next

/
Thumbnails
Contents