Evangélikus főiskola, Pozsony, 1859

— 27 Solem in verticibus altius escendere vult poli: Ut longeque proculque hinc supera sede oculis patens Cernatur, fiderit quum radiis culmina rupium. Indra, armis rigidis horridus et millibus impetu Parans exitium proelia nos conserere adjuva. Indra abs te petimus magnificas ac tenues opes Aequa lege datas: namque geris grandia fulmina Infensa hostibus at nil metuenda auxilia tuis. Tu novjs pluviam nube ruentem effice et arborum Agrorumque aperi prodiga lenis prece germina. Quidquid dis aliis laudis erit, Indra tibi integrum Sumens fulmiger, haud repperio quis deceat honos Ultra: namque potenter, veluli fronte minax gregi Taurus, sic homini tutor ades non superabilis. Mortales regit Indra imperio, solus et ordines Quinos x) solus opum est arbiter Indramque vocabimus Pro nobis, moderatorem hominum, quo nihil altius, Hymnus III. (Lassen Anthol., p. 97). Ad Auroram* 2). Exsurgit Eos lumine splendido Rubentisque undae ludit imaginem, Nil invium ostendens viarum, Quod tenebris fuit ante clausum. Aurora luces almaque fulgidas Per purum aera conspiceris comas3) Late propagans o Maghôni 4) Purpureum patefacta pectus. *) Indiae incolarum quinque ordines, Pancajanya, quae vox quinorum homi­num denotat societatem. Primus ordo Brah manorum est, alter Xa tr iorum, id est for­tium, graecum Kqutos, tertius Vai cyo rum , agricolarum. Hi tres ordines Ariorum gentem efficiunt jure quodam peculiari gaudentem. Quarius ordo Cudrorum*) est, servili opere et opificiis fungentium, quintus denique Nishadorum, id est, colonorum, qui et ipsi et propter negotiorum suorum humilitatem eontemlui erant. 2) Usha, 7lúg. Precibus ad Auroram factis magna efficacitas tribuitur in Manui legibus. 3) Radios. Est nomen Aurorae, vi vocis beata, splendida. *) Qúdra, confer hung. czudar.

Next

/
Thumbnails
Contents